monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5 > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXI . <<<     >>> XXXIII .

CAPUT XXXII. HIDE APPARATUS

1 VERS. 14.---Quid est homo, ut immaculatus sit?
2 [37. ] Homo ex humo et ex muliere ortus, qui possit esse sine macula?--- Eo enim ipso quo dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus: homo enim ab humo appellatus est. Et quomodo esse valet sine macula, qui sponte sua ad infirmitatem concidit factus de terra? Ubi et additur,--- IBID.---Et ut iustus appareat natus de muliere. Primam quippe viro iniustitiam mulier propinavit in paradiso. Quomodo ergo iustus apparebit, qui de illa natus est quae iniustitiae propinatrix exstitit? Sequitur: