monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 7, 8.---Nunquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Nunquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
2 [32. ] Dum divinam gloriam defendere videntur, suae prospiciunt.---Ac si verbis apertioribus dicat: [Vindoc., quid aeterno loqueris?] Qui de aeterno loqueris pensa quia temporalis es, qui de eius sapientia disputas, pensa quia eius consilium ignoras. Sed quia ad hoc haeretici verba dominicae defensionis assumunt, ut docti esse videantur, et dum divinam gloriam defendere videntur, suam scientiam hominibus innotescant, ipsa hoc Eliphaz subiuncta verba testantur, qui loqui quidem de sapientia Dei coepit, sed statim ad suam elationem cecidit, dicens:
3 VERS. 9.---Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
4 Quae videlicet dicta patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad Dominicam defensionem sonat. Sequitur: