monumenta.ch > Hieronymus > csg75.462 > uwbM.p.th.q.1a.290 > uwbM.p.th.f.68.317 > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXIV. <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 5.---Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
2 [30. ] Dei honori specie caventes, bonitati detrahunt. ---Iniquitas os docet quando ex mala vita concipitur quod peius dicatur. Quia autem beatus Iob [Iidem, tanto timore liber fuerat.] tanto in ore liber fuerat quanto iustus in opere, ab amicis suis haereticorum typum tenentibus, et de iniqua vita, et de audaci ore reprehenditur, ut dicatur: Docuit enim iniquitas tua os tuum. Ac si aperte ei diceretur: Quod perverse loqueris, [Vindoc., et perversiori.] ex perversiore didicisti vita. Saepe vero haeretici dum quasi venerantur Deum, eius mysteriis contradicunt, et humilitatem putant si veritatem denegant. Sunt namque nonnulli qui Deo [Turon., Deo se irrogare. Deest iniuriam.] se iniuriam irrogare existimant si eum veram carnem assumpsisse fateantur, aut si hunc veraciter pro nobis carne mori potuisse crediderint. Cumque Deo quasi plus [Deest honoris in Vindoc.] honoris conantur tribuere, coguntur laudes veras bonitatis illius negare. Quid enim est in charitatis suae laude potentius quam ut illa sibi pro nobis digna ad susceptionem [Irrepsit in recent. edit. assumptione, post susceptionem. Quam vocem in Mss. Turon., Vindoc., Bellovac., Norman., minime repertam, tanquam peregrinam abiiciendam curavimus.] faceret, quae ei videntur indigna? Sancta autem Ecclesia veram carnem, veram mortem illius confitetur; sed haec dicens, ab haereticis irrogare Deo contumeliam creditur. Unde nunc dicitur: Et imitaris linguam blasphemantium. Cui si quid in hoc mundo adversitatis evenerit, hoc ei contingere ex ipsa hac iniuria suae confessionis dicunt. Unde adhuc subditur: