monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XIX. <<<     >>> XXI .

CAPUT XX [Rec. XIV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Immutabis faciem eius, et emittes eum.
2 [25. ] Hominis in morte quanta mutatio.---Facies hominis immutatur cum eius species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit transire ad aeterna cogitur nolens; dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit qualiter sese habitura sint relicta nescit. Unde et additur.