monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XVIII . <<<     >>> XX .

CAPUT XIX. HIDE APPARATUS

1 VERS. 20.---Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret.
2 [24. ] Vitae brevi succedit aeternitas.---Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit ut in perpetuum transeat ubi eius vitam terminus non concludat. Sed in hac brevitate ubi roboratus est [Turon, et Norm., colligat; sed retinendum esse colligit sensus contextus demonstrat.] colligit unde [Note: Sag. et Utic., in perpetuitatem veniat.] in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. Qui pro eo quod paululum roboratus est ut in perpetuum transeat, apte mox subditur: