monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XIII . <<<     >>> XV .

CAPUT XIV [Rec. X]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Vocabis me, et ego respondebo tibi.
2 [18. ] Vocanti Deo respondebimus, cum ad eius iussum incorruptibiles resurgemus.---Respondere cuilibet dicimur cum eius factis congrua [Turon., ad invicem.] ad vicem opera reddimus. In illa igitur commutatione vocat Dominus, et respondet homo, quia ante incorrupti claritatem, incorruptus homo ostenditur post corruptionem. Nunc etenim quousque subditi corruptioni sumus, auctori nostro minime respondemus, quia dum corruptio ab incorruptione longe est, similitudo apta nostrae responsioni non est. De illa vero immutatione scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [Ioan. III, 2]. Tunc ergo vocanti Deo veraciter respondebimus, quando ad summae incorruptionis iussum incorruptibiles surgemus. [Vet. X.] Et quia hoc percipere creatura ex semetipsa non valet, sed solius omnipotentis Dei dono agitur ut ad tantam incorruptionis gloriam permutetur, recte subiungitur: