monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XLII. . <<<     >>> XLIV.

CAPUT XLIII. HIDE APPARATUS

1 VERS. 24.---Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
2 [59. ] Ex poenali timore ad amorem est redeundum.---Humanum genus contemplationem lucis intimae habuit in paradiso; sed sibimetipsi placens, [Bellovac., fortasse melius, quo ad se recessit; homo enim Deum deseruit ut ad se accederet sibique adhaereret.] quo a se recessit, lumen conditoris perdidit, eiusque faciem; [In recent. Ed. additur declinando, reclamantibus Mss.] ad ligna paradisi fugit, quia post culpam videre metuebat quem amare consueverat. Sed ecce post culpam venit in poenam, ex poena autem ad amorem redit, quia quis fuerit culpae fructus invenit; atque illam faciem quam timuit in culpa excitatus requirit ex poena, ut iam caliginem caecitatis suae fugiat, atque hoc ipsum, quod auctorem suum non videt graviter perhorrescat. Quo videlicet desiderio compunctus sanctus vir clamat: Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? quia si ut amicum aspiceres, tuae me visionis lumine non privares. Qui mobilitatem quoque cordis humani subsequens adiungit: