monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XL. <<<     >>> XLII. .

CAPUT XLI [Vet. XXII, Rec. XX]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 24.---Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
2 [55. ] Sancti ante Christum illam legem cupiebant, in qua non timore servirent, sed amore.---In quibus videlicet duobus, quid aliud per prophetiae vocem quam tempus gratiae et redemptionis inquirit? Lex namque [Turon., sub persecutione. Lyr. et Big., sub percussionis ultione.] sub percussione ultionis populum tenuit, ut quisquis sub illa peccaret protinus morte puniretur. Nec plebs Israelitica ex amore Domino, sed ex timore, serviebat. Nunquam vero impleri iustitia per timorem potest, quia, iuxta Ioannis vocem: Perfecta charitas foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Et Paulus quoque [Omnes Norm. et Vindoc., adoptivos filios.] adoptionis filios consolatur, dicens: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater [Rom. VIII, 15]. Ex voce igitur generis humani, legalis percussionis duritiam transire concupiscens, atque a formidine pervenire ad dilectionem appetens, quae duo a se omnipotens Deus longe faciat exorat, dicens: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat; id est, percussionis duritiam remove a me, formidinis pondus tolle, sed irradiante gratia dilectionis, spiritum securitatis infunde, quia si longe a percussione et formidine non fuero, scio quia a districtione tui examinis non abscondar, quoniam in conspectu tuo iustus esse non valet qui tibi non per dilectionem, sed per timorem servit. Unde et ipsam conditoris sui praesentiam [In Edit. Rom. Sixti V et Gilot. an. 1571 mendose legitur, qua familiariter. Mss. Anglic., Gallicam et alii, cum vetustiorib. Editionibus, habent quasi.] quasi familiariter ac corporaliter quaerit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et in his audiatur quae novit. Nam protinus adiungit:
3 VERS. 22.---Voca me, et respondebo tibi; aut certe loquar, et tu responde mihi.
4 [56. ] Christus peccata quae latebant manifestavit.---Qui dum humanis oculis per assumptam carnem apparuit, sua hominibus peccata aperuit, quae et perpetrabant, et nesciebant. Unde subditur.