monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXIII . <<<     >>> XXXV.

CAPUT XXXIV [Rec. XVII.] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.
2 [47. ] Iustus Deum etiam in adversis laudat.---Nunquam est patientiae virtus in prosperis. Ille autem vere est patiens, qui et adversis atteritur, [Turon., et tamen ab spe suae rectitudinis non curvatur.] et tamen a spei suae rectitudine non curvatur. [Sex Anglic., omnes Norm. et Gilot. ita habent. Ex Editis alii, de reprobo namque sensu, alii, de reprobis namque sensu.] De reprobi namque sensu scriptum est: Et confitebitur tibi cum benefeceris ei [Psal. XLVIII, 19]. In hoc itaque mens iusta ab iniusta discernitur, quod omnipotentis Dei laudem et inter adversa confitetur, quod non cum rebus frangitur, non cum casu gloriae exterioris cadit, sed in hoc magis qualis cum rebus fuerit demonstrat, quae et sine rebus robustior stat. Sequitur: