monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXI. <<<     >>> XXIII .

CAPUT XXII [Rec. XIII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 3.---Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio.
2 [33. ] Qui Deo in prece nunc familiaris est, cum ipso postmodum iudicabit.---Cum Omnipotente loquimur dum eius misericordiam deprecamur; cum eo vero disputamus dum, nos illius iustitiae coniungentes, facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel certe cum Deo disputare est eum qui hic eius praeceptis paruit cum illo postmodum ad iudicandos populos iudicem venire, sicut cuncta relinquentibus praedicatoribus dicitur: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos [In Mss. Norm., super sedes duodecim, verum correctionis factae in Utic. certa sunt argumenta.] super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Unde et per Isaiam Dominus dicit: Eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo, et iustificate viduam, et venite, disputemus [Isai. I, 17]. Rectum quippe est ut cum Deo [Ita legendum esse vix dubitari potest; et tamen in Utic. aliisque Norm., Bellov., Turon. et al. Gussanv. visis, unanimiter legitur de populi:] de pupillis in iudicio disputent qui ad verba Dei praesens saeculum perfecte derelinquunt. Loqui ergo ad orationem, disputare ad iudicium pertinet. Vir igitur sanctus, modo ad Omnipotentem loquitur, ut cum Omnipotente postmodum disputet, quia ille cum Deo postmodum iudex venit, qui hic ei modo in prece familiaris exstiterit. Sed sancta Ecclesia, cuius saepe iam beatum Iob speciem tenere praediximus [Maxime in praefat., c. 6 et seq.], non solum tunc de iniquis iudicat, cum ultimi iudicii dies advenerit, sed nunc etiam de cunctis prave agentibus, vel stulte sentientibus iudicare non cessat. Unde et subditur: