monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XX . <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 2.---Secundum scientiam vestram et ego novi, [Sag., Big., Lyr., nec inferior vobis sum. Ita quoque nunc exstat in Utic. antiqua manu correcto.] nec inferior vestri sum.
2 [32. ] Hoc accepto dono non intumuit.---Quibus videlicet dictis innotuit quantae humilitatis fuit qui se eis inferiorem [Vindoc., non negat. Lectio haec repugnat textui Iob, nec inferior vestri sum.] negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat. Nam et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui, sciendo coelestia, eorum terrenas cogitationes per prophetiae quoque spiritum transibat. Sequitur: