monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXIV. <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV [Vet. XXV]. HIDE APPARATUS

1 CAP. XII, VERS. 2.---Ergo vos estis soli homines, et vobiscum [Ita omnes Mss. Norm., Anglic. et plerique. In Colb., moratur. In Corb. Germ. ac vet. Edit., orietur. In caeteris oritur. Ex textu Hebr. et vulgata legendum morietur.] morietur sapientia.
2 [44. ] Superbe sapientis fatuitas.---Quisquis se praeire omnes ratione existimat, quid iste aliud quam solum se esse hominem exsultat? Et saepe contingit ut cum per tumorem mens in altum ducitur, in despectum omnium et sui admirationem sublevetur. In cogitatione etenim proprii favores oriuntur, sibique de singularitate sapientiae [Editi ac plur. Mss., blandiuntur. Ipsa fatuitas. Emendantur subsidio Mss. Gemet., Germ., Colb. Aliunde vero quo sensu dici potest favores sibi blandiri? At recte opponitur sapientiae fatuitas in lectione quam elegimus.] blanditur ipsa fatuitas. Pensat ea quae audierit, ac verba quae profert; et miratur sua, ridet aliena. Qui ergo solum se sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum [Sic legitur in Mss. Anglici et in Norm. plerisque. In Ebroic. tamen et Colb., a secunda manu habetur, secum morari. In Corb. Germ., oriri.] mori sapientiam putat? [1 Vindoc., nunquam adesse aliis annuit. Alter, quam adesse alienis abnuit.] Nam quam adesse aliis abnuit, soli sibi hanc tribuens, profecto intra tempora suae brevitatis claudit. Pensandum vero est vir sanctus quanta discretione utitur, ut amicorum superbientium arrogantia comprimatur, cum protinus adiungit: