monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et defossus securus dormies.
2 [37. ] Malis praesens securitas laborem, bonis praesens labor securitatem parit.---Sicut enim malis praesens securitas [Vulgati, labor est. Melius Gemet., Utic., aliique Norman. et pler. Mss., laborem, scil. parit.] laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde et defossum se securum dormire iam noverat, qui dicebat: Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita mihi est corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex [II Tim. IV, 6]. Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat.
3 [38. ] A terrenis curis liberi quies et opus.---Quamvis defossus intelligi et aliter potest. Saepe namque, rebus transitoriis occupati, pensare negligimus per quanta peccamus; sed si, reducto considerationis oculo, a sinu cordis terrenae cogitationis [Ita Turon., Vind., Norm., Anglic., cum vet. Ed. In Gilot. 1571, cogitationis aper. In Gussanv., praeeunte Ms. Germ., cog. ager.] agger excutitur, quidquid in mente latebat invenitur. Unde sancti viri animorum latebras perscrutari non desinunt, sese subtiliter indagantes, terrenarum rerum curas [Corb. Germ., subiiciunt.] abiiciunt, et, effossis plene cogitationibus, cum nullo se reatu criminis morderi deprehendunt, velut in strato cordis apud se securi requiescunt. Latere quoque ab huius mundi actibus appetunt, semper sua considerant, et cum [Turon., Longip., Norm., duo Reg, Colb., Cerb. Germ., Germ., loco regiminis.] loro regiminis minime constringuntur, iudicare quae aliena sunt recusant. Effossi ergo securi dormiunt, quia dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis se huius mundi oneribus sub quietis otio occultant. Unde et adhuc subditur: