monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XIII. <<<     >>> XV .

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 13.---Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
2 [25. ] Sophar arguit Iob animi obdurati et superbi. Illum imitantur mali et haeretici adversus bonos et catholicos.---Firmati cor non hoc loco per virtutem dicitur, sed per insensibilitatem. Omnis namque a intus qui districtionis intimae considerationi se subiicit, ex eius protinus timore mollescit; eumque sagitta divinae formidinis penetrat, quia infirma viscera per humilitatem gestat. Quisquis autem pertinacia insensibilitatis obdurescit, quasi cor firmat, ne hoc iacula timoris superni confodiant. Unde quibusdam per prophetam Dominus misericorditer dicit: [Editi, tollam a vobis.] Tollam vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum [Ezech. XXXVI, 26]. Cor quippe lapideum tollit cum a nobis superbiae duritiam subtrahit, et cor carneum tribuit cum eamdem protinus nostram duritiam ad sensibilitatem vertit. Per manus vero, ut iam crebro docuimus, opera designantur. Cum culpa igitur manus ad Deum expandere est contra largitoris gratiam de virtute operum superbire. Qui enim in conspectu aeterni iudicis loquens sibi bona quae facit tribuit, ad Deum manus superbiens tendit. Sic profecto contra electos reprobi, sic contra catholicos haeretici semper effrenantur, ut cum obiurgare facta nequeunt, bonos reprehendere de factorum elatione moliantur, quatenus eos quos redarguere ex infirmitate actionis non valent, ex crimine tumoris accusent. Unde et ea bona quae exterius fiunt, nequaquam bona esse iam censent, quae quasi per studium [Gemet. et Bellov., pro turgidae, habent turbidae.] turgidae cogitationis exhibentur. Qui [Hic mirum est Edit rum ac manu exaratorum dissidium Cod. Corb. Germ. habet: qui saepe (a secunda manu de) humilitate mentem. Reg., qui saepe humiliata mente, altero consentiente, nisi quod habet humiliatam. Antiq. Ed., qui saepe humiliatum mente. Recent., qui semper de humilitate tumentes. Sincerios videtur quam suppeditarunt nobis Colb., Germ., Ebroic. et al. Norm.] saepe humilia tumentes increpant, et quod dictis suis semetipsos feriunt ignorant. Sed quia iustum virum Sophar hactenus reprehendendo corripuit, nunc velut docendo subiungit: