monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 13 > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, V. <<<     >>> VII

CAPUT VI [Rec. IV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 6.---Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex eius.
2 [6. ] Sapientiae opera quae publica. Quae secreta.---Publica sapientiae supernae sunt opera, cum omnipotens Deus regit quos creat, perficit bona quae inchoat, et aspirando adiuvat quos visitationis suae lumine illustrat. Cunctis etenim liquet quia quos gratis condidit benigne disponit. Et cum spiritalia dona largitur, ipse perficit quod ipse ex munere suae benignitatis inchoavit. Secreta vero sapientiae supernae sunt opera cum Deus quos creavit deserit; cum bona quae praeveniendo coeperat; nequaquam prosequendo consummat; cum claritate nos suae illustrationis illuminat, et tamen, permissis carnis tentationibus, tenebris caecitatis pulsat; cum dona quae contulit minime custodit; cum et mentis nostrae ad se desideria excitat, et tamen occulto iudicio difficultate nos nostrae imbecillitatis angustat.
3 [Vet. V.] [ 7. ] Haec non inveniendo invenit, qui comprehendi non posse didicit. Lex Dei et Christi charitas. ---Quae nimirum secreta eius sapientiae pauci valent inquirere, sed nullus invenire, quia quod super nos de nobis ad immortali sapientia non iniuste disponitur, iustum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Sed haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere utcunque iam incomprehensibilitatis eius est potentiam videre, quia etsi in ipsa consiliorum eius inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, cum dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensus Domini? vel quis consiliarius eius fuit [Rom. XI, 33]? Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitionem infirmitatis propriae lassescendo proficiens, praemittit dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic [Rom. IX, 20]? Qui igitur ad occulta Dei pertingere non valens ad infirmitatis suae cognitionem rediit, atque ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens invenit, quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret; et quem sua infirmitas a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas iunxit. Sophar itaque et per scientiae studium peritus, et per audaciam tumidae locutionis ignarus, quia ipse gravitatem non habet, meliori optat quod habet, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae! Qui eam quoque, qua se super amicum pollere aestimat, optando [Omnes Norm., scientiam.] sapientiam ostentat, cum protinus subdit: Et quod multiplex sit lex eius. Quid hoc loco Dei lex accipi nisi charitas debet, per quam semper in mente [Ita Gemet., Lyr., Bigot., Utic. et pler. Mss. In vet. Edit. legimus. In recent., post Cocc., leguntur.] legitur praecepta vitae qualiter in actione teneantur? De hac etenim lege Veritatis voce dicitur: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem [Ioan. XV, 12]. De hac Paulus ait: Plenitudo legis, dilectio [Rom. XIII, 10]. De hac iterum dicit: [Editi, alter alterius onera portate. Paremus Mss.] Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Lex etenim Christi quid congruentius intelligi quam charitas potest, quam tunc vere perficimus cum fraterna onera ex amore toleramus.
4 [8. ] Charitas a duobus praeceptis incipit, et ad innumera se extendit. Proximi dilectio cavet nocere, curat benefacere. Haec duo quam multis modis praestantur. ---Sed haec eadem lex multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur. Quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Huius namque legis initium dilectio Dei est ac dilectio proximi. [Vet. VI.] Sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota [In Vulgatis, virtute.] fortitudine diligi conditor iubetur. Qua in re notandum est quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subiungit ex toto, ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam iustum dicitur: Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias [Tob. IV, 16]. Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, [Vindoc., Gemet., Corb. Germ., ita et vos facite illis. Bigot., Lyr., Utic., ea et vos facite illis.] et vos facite illis [Matth. VII, 12]. Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult quisque non faciens; cesset a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit, impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum deiiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subiectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet, et os usque ad iaculum maledictionis irritet. Rursum cum cogitat ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeat; ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in huius mundi desideriis increpatione [Plerique Norm. et Corb. Germ., restringat.] restinguat; ut minas potentum ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quanta praevalet ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem provocet; ut gratos quosque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat, [Corb. Germ., ut quaecunque corrigi.] utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a iure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat; ne cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam [Sic Bellovac., Germ., Longip., Vindoc., Norman., etc. In uno Regio ita totus hic locus legitur: ne cum terrena largitur, si amplius quam necesse est inopiam timet, et in oblatione. In excusis, pro cogitet, habes pertimescat.] cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret.
5 [Vet. VII.] 9. Charitas multiformis exemplis sanctorum ostenditur.---Bene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum cum una eademque sit charitas, si mentem plene coeperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Cuius diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera, obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit [Genes. IV, 4, 8]. Haec Enoch et inter homines vivere spiritaliter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit [Genes. V, 24]. Haec Noe, despectis omnibus [1 Vindoc., ut Corb. Germ., solum Deum placabilem. Gemet. et alii, solum Deo placabilem. Quibus consentiunt Excusi omnes.] solum Deo placabilem ostendit, atque in arcae fabricam studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo servavit [Genes. VII, 6]. Haec per Sem et Iaphet humiliter [Plerique Norman., verecunda patris.] verenda patris erubuit, et superiecto dorsis pallio, quae non videbat abscondit [Genes. IX, 23]. Haec Abrahae dextram quia ad mortem filii obediendo extulit, hunc prolis innumerae, gentium patrem fecit [Genes. XXII, 10]. Haec Isaac mentem, quia semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit [Genes. XXVII, 1]. Haec Iacob compulit et amissum bonum filium medullitus gemere, et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare [Genes. XXXVII, 34]. Haec Ioseph docuit a fratribus venundatum, et libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari [Genes. XLII, 33]. Haec Moysen, delinquente populo, et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit, ut et pro pereunte plebe sese morti obiiceret, et contra peccantem protinus vice Domini irascentis saeviret [Exod. XXXII, 33]. Haec Phinees brachium in ultionem peccantium erexit, ut arrepto gladio, coeuntes transfigeret, et iram Domini iratus placaret [Num. XXV, 8, 9]. Haec [Editi, Iosue.] Iesum exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret [Iosue I, 2, ] [seq.; Num. XIV, 6, 7, seq.]. Haec Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in deiectione servavit, qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi [Ita Turon., Vindoc., Gemet. Editi vero, sibi testimonium exstitit.] testimonio exstitit, quia culmen ex quo deiectus est non amavit [I Reg. III, 4, seq.]. Haec David ante iniquum regem et humilitate commovit ad fugam, et pietate replevit ad veniam; qui persecutorem suum et timendo fugit ut dominum, et tamen cum potestatem feriendi reperit, non agnovit inimicum [I Reg. XXIV, 6, 18]. Haec Nathan et contra peccantem regem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit [II Reg. XII, 1, seq.]. Haec per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine, superna mysteria penetravit [Isai. XX, 2]. Haec Eliam, [Utic., Lyr., Bigot., quia ferventiori zelo.] quia fervoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit [IV Reg. II, 11]. Haec Elisaeum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri spiritu dupliciter implevit [Ibid., 10]. Per hanc Ieremias ne in Aegyptum populus descenderet restitit; sed tamen et inobedientes diligens, quo descendi prohibuit, et ipse descendit [Ierem. XLII, 18]. Haec Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis sustulit, post per cincinnum capitis in aere libravit [Ezech. VIII, 3]. Haec in Daniele, quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit [Dan. XIV, 40], Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit [Dan. III, 50]. Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minorum verba humiliter audivit. Haec in Paulo et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit [Act. XV]. Multiplex ergo ista lex Dei est, quae singulis rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata coniungit.
6 [Vet. VIII.] [ 10. ] Charitatis officia ex Paulo.---Cuius nimirum legis multiplicitatem bene Paulus enumerat, dicens: Charitas patiens est, benigna est; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati [I Cor. XIII, 4]. Patiens quippe est charitas, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur, quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat ignorat. Non est ambitiosa, quia quo ardenter intus ad sua satagit, foras nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quia cuncta quae hic transitorie possidet velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium nisi quod secum permaneat agnoscit. Non irritatur, quia et iniuriis lacessita ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis laboribus maiora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat nescit. Non gaudet super iniquitate, quia [Particulam quo in recent. Edit. omissam revocavimus ex Mss. Norman., Corb., Germ., Longip., Germ., etc.] quo sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Congaudet autem veritati, quia ut se caeteros diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii provectus [Utic., crescit.] hilarescit. Multiplex ergo ista lex Dei est, quae contra uniuscuiusque culpae iaculum, quod perimendam mentem impetit, instructionis suae munimine occurrit, ut quia antiquus hostis varia circumfusione nos obsidet, ipsa hunc de nobis multipliciter expugnet. Quam nimirum legem si sollicita consideratione pensamus, auctori nostro quantum quotidie delinquamus agnoscimus. Si autem culpas perpendimus, profecto aequanimiter flagella toleramus; nec ex dolore [In Excusis hic adiicitur charitas, contra fidem Mss.] ad impatientiam proruit, cum suo se iudicio conscientia addicit. Unde Sophar, quid diceret sciens, sed cui diceret nesciens, postquam praemisit dicens, Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex eius, protinus adiungit:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, V. <<<     >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 13 > 6