monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

CAPUT XXXVII. HIDE APPARATUS

1 VERS. 32.---Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo, nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri.
2 [59. ] Iusto quam grave sit ignorare unde delinquit. ---Dum cum quolibet in iudicio ex aequo contendimus, et quid contra nos dicatur agnoscimus, et in his quae dicimus audimur, et quo obiecta patenter apprehendimus, eo audenter ad proposita respondemus. Quia ergo invisibilis iudex quae facimus videt, quasi audit quae dicimus; sed quia id quod ei displicet nequaquam plene cognoscimus, quasi quid ipse dicit ignoramus. Vir igitur sanctus vestimentorum suorum abominationem considerans, eo amplius timet, quo audiri ex aequo in iudicio non valet, quia quousque corruptionis suae pondere premitur, hoc in poena sua gravius tolerat, quod et sensum sui reprehensoris ignorat. Ac si aperte dicat: In hoc ex aequo non audior, quia et patent cuncta quae facio, et tamen ipse nescio per quanta reprehendor. Sequitur: