monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXII. <<<     >>> XXXIV .

CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 27.---Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.
2 [49. ] Iudaeorum perfidia et reprobatio.---Plebs quippe Iudaica loqui ut prius noluit, quae eum quem praedixerat negavit. Sed commutata facie dolore torquetur, quia dum interni sui hominis aspectum, quo agnosci a conditore potuerat, foeditate perfidiae polluit, a praesentibus malis incipiens, sub aeterna se ultione damnavit. Quasi enim commutata facie, ab auctore non cognoscitur, quae perdita bonae conscientiae fide reprobatur. Sed nimirum restat ut suppliciorum dolor torqueat, quam [Bellov. et Gemet., quam suos non cognoscens. Lyr. et Bigot., quam suam non cognoscens. Utic., quam suus et quam suam non cognoscens.] suus non cognoscens conditor ignorat. Quia igitur haec sub Redemptoris nostri significatione transcurrimus, nunc moraliter discutiendo replicemus.
3 SENSUS MORALIS.---50. CAP. IX, VERS. 25.--- Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.--- Quibus bonis homo peccando spoliatus, quibus malis obnoxius.---Sicut saepe iam diximus, sic primus homo conditus fuit, ut per augmenta temporum tendi posset eius vita tantummodo, non evolvi. Sed quia sponte ad culpam decidit, quo attigit vetitum, pertulit decursum, quem nunc homo praesentis vitae desiderio oppressus indesinenter et tolerat et optat. Ne enim finiatur, vivere appetit, sed per augmenta vitae quotidie ad finem tendit. [Editi, cum uno Mss. Colb., nec deprehendi valet; lectio nostra est Mss. Norm., Corb. Germ., Reg.] Nec deprehendit valde temporum incrementa quam nulla sint, nisi cum repente transacta [Ita Turon., Vindoc., Bellovac., Corb. Germ. et omnes Norm., ubi in Editis, transacta finiuntur.] fiunt quae venientia longa videbantur. [Vet. XXIV.] Vir igitur sanctus statum suae conditionis aspiciat, et ex humani generis voce damna decursus ingemiscat, dicens: Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte dicat: Ad hoc homo conditus fuit, ut bonum, quod Deus est, videre potuisset; sed qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit, quia quo per culpam coepit ad ima decurrere, [Gemet. et Turon., eo se caecitate perculit.] eo caecitatem pertulit, ne intimum lumen videret. De quibus adhuc diebus apte subiungitur: Pertransierunt quasi naves poma portantes. Naves cum poma portant, fructus terrae videlicet per fluctus ferunt. Terra vero hominis paradisus exstitit, quae hunc inconcussum tenere potuit, si per innocentiam stare voluisset. Sed quia ad mutabilitatis undas per culpam cecidit, ad praesentis vitae maria post terram venit. Poma etiam terrae huius fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis, naturae indita intelligentia conditoris. Sed haec poma quae edere in terra renuimus, per maria portamus, quia concessa bona tot munerum inconcussi custodire in paradiso noluimus, et servare nunc in tentationibus conamur. Tendentes ad terminum, aura vitae praesentis impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Sed quia per crucis mysterium ad ingenita naturae bona restringimur, quasi per lignum poma portamus. Quod tamen intelligi et aliter potest. Naves etenim cum poma portant, suavitatem odoris habent, sed [Gemet., sed gravidinem operis non habent. Bellov., sed gravedinem ponderis. Corb. Germ. et Reg., gravitudinem.] gravitatem ponderis non habent. Et humanum genus paradisi gaudiis expulsum vim contemplationis [Turon., non perdidit, sed robur, etc., corrupte.] perdidit, robur conditae fortitudinis amisit; cumque ad superna repetenda se erigit, fragrat quidem odore memoriae, sed digne non exerit pondus vitae. Pomorum ergo odoribus repletur, et tamen huc illucque leviter mentis nostrae navis impellitur, quia et paradisi celsitudinem cum [Turon., Corb. Germ., Reg., Germ., cum ardoris recordatione, quos sequuntur Edit. Coc. superiores.] odoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Unde et apte subiungitur: Sicut aquila volans ad escam. [Vet. XXV.] Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera libratur; sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic sic humanum genus in parente primo ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rationis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat; sed quia, contra praeceptum, cibum vetitum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit; et quasi post volatum carnibus pascitur, quia illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sicut ergo aquila volans ad escam, dies nostri velociter transeunt, quia quo ima petimus, eo subsistere in vita prohibemur.
4 [51. ] Quaestiones durae circa hominis lapsum qui refrenandae. Menti etsi iusta, tamen dura caecitas.---Sed cum haec ante mentis oculos continua cogitatione revolvimus, duris taciti quaestionibus urgemur, cur omnipotens Deus condidit quem periturum esse praescivit? cur is qui summe potens et summe bonus est nequaquam voluit hominem talem facere qui perire non posset? Cum vero haec tacita mens interrogat, pavet ne ipso interrogationis ausu in superbiam erumpat, seque humiliter comprimit, [Turon., Longip., Norman., et cogitationis suae verba restringit.] et cogitationes restringit. Sed eo gravius affligitur, quo inter mala quae sustinet etiam de conditionis suae abscondito intellectu cruciatur. Unde hic quoque apte subiungitur: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. Nequaquam quippe ita nos debere loqui dicimus cum, nostrae infirmitatis modum ex inquisitione transeuntes, nosmetipsos pavore reprehendimus, et supernae reverentiae consideratione refrenamus. In qua refrenatione scilicet mentis nostrae facies commutatur, quia quae prius non capiens audenter summa requirebat, infirmitatem suam postmodum agnoscens, venerari inchoat quod ignorat. Sed in ipsa commutatione dolor est, quia valde affligitur, quoniam primae culpae merito ad intelligenda ea quae de [Lyr., Bigot., Utic., ea quae de seipsa sunt.] ipsa sunt caecatur. Quae patitur, iusta esse considerat; pavet, ne in dolore per licentiam locutionis excedat; ori silentium indicit, sed excitatus dolor eo ipso quo restringitur augetur. Dicat ergo: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor, quia tunc gravius plerumque affligimur, cum quasi per consolationis studium afflictionis nostrae nobis conamur mala levigare. Sed quisquis, iam subtiliter parentis primi damnatione propagata, humani generis damna considerat, superest ut his adiungere propria metuat. Unde vir sanctus postquam communia intulit, repente specialia subiungit, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXXII. <<<     >>> XXXIV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33