monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXV . <<<     >>> XXVII .

CAPUT XXVI [Rec. XIV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 22.---Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
2 [40. ] Humana puritas divinae comparata evanescit. Impius Dei ultionem non effugit. Mors omnes invadit.---Innocens a Creatore consumitur, quia quantalibet eius simplicitas fuerit, divinae magnitudinis [In vet. Edit., simplicitate superatur.] simplicitate devoratur. Quamvis enim simplicitatem studiose servemus, ex consideratione tamen intimae puritatis ostenditur quod haec ipsa quam agimus simplicitas non sit. Impius quoque a conditore consumitur, quia, Deo cuncta mirabiliter ordinante, ipsis suis [Vindoc., Corb. Germ. et Colb., a prima manu, ipsis suis virtutibus.] versutiis eius impietas ligatur. Nam inde se suppliciis et nesciens implicat, unde se aliquid facere scienter exsultat. Quia igitur omnipotens Deus et bonorum innocentiam [Ita Bellovac. et omnes fere Mss. nostri. At Editi, simplicitatemque superat.] simplicitate superat, et malorum astutiam penetrans damnat, recte nunc dicitur: Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Ac si aperte diceretur: Hoc apud me verbum cogitationis protuli, quia nec innocens, si districte discutior, innocens apparebo; nec impius, si apud me latere voluero, a superni examinis acumine abscondor, quoniam districtus iudex, cuncta comprehendens, occulta malitiae mirabiliter penetrat, et suis hanc inventionibus bene ordinans damnat. Vel certe et innocentem et impium ipse consumere dicitur, quia quamvis [Editi cum uno Ms. Reg., in meritis vitae. Verius alter Reg. cum Corb., Colb., Gemet., Germ., aliis etiam faventibus, in mentis vita. Quippe hic opponitur vita mentis morti carnis, memoratque Gregorius insontem et impium non ita morte carnis, ut vita mentis, a se invicem separari.] in mentis vita divisi sint, primae tamen culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur. Unde et per Salomonem dicitur: Moritur doctus similiter ut indoctus [Eccle. II, 16]. Et rursum: Cuncta subiacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur [Eccle. III, 19]. Sequitur: