monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII [Rec. XI]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Qui [Ita potiores Mss. Excusi habent etiamsi.] si habuero quidpiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
2 [28. ] Iustitia nostra eget veniae deprecatione.---Ut enim saepe diximus, omnis humana iustitia iniustitia esse convincitur, si districte iudicetur. Prece ergo post iustitiam indiget, ut quae succumbere discussa poterat, ex sola iudicis pietate convalescat. Quae cum plene a perfectioribus habetur, haberi de illa quidpiam dicitur, quia mens humana et comprehensa vix peragit, et valde extrema sunt quae comprehendit. Dicat ergo: Qui si habuero quidpiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor. Velut si apertius fateatur, dicens: Et si ad opus virtutis excrevero, ad vitam non meritis, sed ex venia convalesco. Preci itaque innitendum est, cum recta agimus, ut omne quod iuste vivimus, ex humilitate condiamus. [Vet. XV.] Sed plerumque ipsa nostra deprecatio tam multis tentationibus quatitur, ut pene a conspectu iudicis repulsa videatur. Et saepe hanc creator misericors [Editi cum aliquot Mss., respicit; magis placet cum Corb. Germ., Colb., uno Reg., Vindoc., Longip., percipit.] percipit; sed quia illibatam se ut vult [Note: Bellov., exercere.] exerere non valet, super se iudicium reprobationis pavet. Unde et subditur: