monumenta.ch > Cassianus > sectio > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXVIII. <<<    

CAPUT XXXIX [Rec. XXIII] HIDE APPARATUS

1 VERS. 8.---Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.
2 [63. ] Antiquorum patrum auctoritate abutuntur.--- Generationem pristinam, ac patrum memoriam nequaquam videri, sed investigari admonent: quia hoc in ea nolunt conspici, quod liquido cunctis patet. Nonnunquam vero, more bonorum, quaedam moraliter docent, et qualiter ex praeteritis praesentia colligantur insinuant, atque ex his quae iam a nostris oculis pertranseundo subtracta sunt quam nulla sint quae videntur demonstrant. Unde et adhuc subditur:
3 VERS. 9.---Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbrae dies nostri sunt super terram.
4 [64. ] Quae iam transacta sunt nos docent quam celeriter caetera sint transitura.---Generatio itaque pristina interroganda proponitur, ut transire tempus vitae praesentis sicut umbra monstretur; quia videlicet si ea quae erant, et iam transacta sunt, ad memoriam reducimus, patenter agnoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat quod tenemus. Saepe vero haeretici eosdem nobiscum patres, quos veneramur laudant, sed intellectu depravato, ipsis nos eorum laudibus impugnant. Unde et adhuc subditur: