monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXII . <<<     >>> XXXIV .

CAPUT XXXIII [Vet. XXIII]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 21.---Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?
2 [56. ] Mediatorem desiderat et resurrectionem.---Quibus profecto verbis quid aliud [Bellov. et Gemet., quam desideriorum praestolatio Mediatoris.] quam desiderium praestolati Mediatoris innuitur? de quo Ioannes ait: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi [Ioan. I, 29]. Vel certe ab humano genere tunc peccatum plene tollitur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutatur. Esse namque a culpa liberi nequaquam possumus, quousque in corpore mortis tenemur. Redemptoris ergo gratiam, vel resurrectionis soliditatem desiderat, qui iniquitatem suam auferri funditus sperat. Unde mox et [In Edit., et poenam praevaricationis culpae, quae duo ultima verba nullis in Mss. reperta expungenda duximus.] poenam quam ex origine meruit, et iudicium quod ex propria actione pertimescit adiungens subdit: