monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, I. <<<     >>> III.

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 28.---Verumtamen quod coepistis explete; praebete aurem et videte an mentiar.
2 [2. ] Charitati verae contra adversarios adesse debent patientia et benignitas.---Quia enim adversa perpeti non timet, dicat: Verumtamen quod coepistis, explete. Quia vero ipsis suis persecutoribus veritatis praedicamenta non subtrahit, adiungat: Praebete aurem, et videte an mentiar. Ac si aperte diceret: Nec ante illatas molestias trepido, nec ingratis auditoribus correptionis adiutoria abscondo, quia et malis pressus exerceor, et ipsis meis persecutoribus benigne impensus cresco. Mens quippe sanctorum in hoc tentationum praelio et munita patientiae clypeo, et gladiis amoris accincta, ad perferenda mala sumit fortitudinem, et ad rependenda bona [Editi habent, exercet pro exerit, quod in omnibus nostris Mss. reperitur.] exerit benignitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris iacula valenter reddat. Nequaquam quippe ad bella armatus pergit [In Vindocin. et Corb. Germ., legitur simpliciter, qui clypeum sumens gladiis non utitur. Unde.] qui aut clypeum sumens, gladiis non utitur, aut utens gladiis clypeo non munitur. Unde et miles Dei, adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, ne pereat; et ad praedicandum promptus amoris inferre iacula, ut vincat. Cuius armaturae summam Paulus breviter insinuat, dicens: Charitas patiens est, benigna est [I Cor. XIII, 4]. Cum vero unum ex utroque defuerit, charitas non est, si, videlicet, malos aut absque benignitate tolerans, non amat, aut rursum, sese sine patientia exhibens, negligit tolerare quos amat. Ut ergo a nobis charitas vera teneatur, necesse est quatenus et benignitati patientia, et rursum patientiae benignitas suffragetur, ut magnum quoddam in corde nostro aedificium construens, et benignitatis arcem patientia solidet, et patientiae fundata aedificia benignitas exornet. Beatus igitur Iob promptus ad patientiam dicat: Verumtamen quod coepistis, explete; benignitate praeditus adiungat: Praebete aurem, et videte an mentiar.
3 [3. ] Ecclesia errantes studet rationibus revocare.---Quia vero sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta, recta quae errantibus dicit, non quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet, bene nunc dicitur: Videte, an mentiar. Ac si aperte dicat: Ea quae assero nequaquam mihi ex auctoritate credite, sed an vera sint ex ratione pensate. Quae et si quando dicit quod ratione comprehendi non valet, ne de occultis humana ratio quaeri debeat, rationabiliter suadet. Sed saepe haeretici, dum occasionem ratiocinationis accipiunt, ad iurgia contentionis effrenantur. Unde et apte mox subditur: