monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XIX. <<<     >>> XXI .

CAPUT XX. HIDE APPARATUS

1 IBID.---Nec contradicam sermonibus sancti.
2 [23. ] Deus saepe tacitus loquitur operibus.---Plerumque ad nos verba Dei non sunt dictorum sonitus, sed effectus operationum. In eo enim nobis loquitur quod erga nos tacitus operatur. Beatus igitur Iob sermonibus Dei contradiceret, si de eius percussionibus murmuraret. Sed quid de percussore suo sentiat, indicat, qui (sicut iam diximus) quem ferientem tolerat, sanctum vocat. Sequitur: