monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXIX . <<<     >>> XXXI .

CAPUT XXX [Rec. XXI]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 13.---In horrore visionis nocturnae.
2 [53. ] Mens eo amplius de suis factis trepidat, quo altius in Deum elevatur. Hinc Deum magis metuit et diligit.---Horror nocturnae visionis, est pavor occultae contemplationis. Humana etenim mens quo altius elevata, quae sint aeterna considerat, eo de factis temporalibus gravius tremefacta formidat; quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse quod super se intermicat conspicit; sicque fit ut illuminata plus metuat, quia magis aspicit a veritatis regula per quanta discordat; eamque gravi formidine suus ipse profectus quatit, quae prius [Ita cum plerisque Mss. Ed. antiq. Aliae vero, quasi secura, ut etiam habetur in uno Vindoc.] quasi securius nihil videbat. Quamvis quantalibet virtute profecerit, non iam manifestum aliquid de aeternitate comprehendit, sed adhuc sub cuiusdam caligine imaginationis conspicit. Unde et haec eadem, nocturna visio dicitur. In nocte quippe, sicut et superius diximus, dubie; in die autem constanter videmus. Quia igitur ad contemplandum interni solis radium, nubes sese nostrae corruptionis interserit, nec ad infirmos nostrae mentis oculos illud, sicut est, incommutabile lumen erumpit; adhuc Deum quasi in nocturna visione cernimus, cum procul dubio sub incerta contemplatione caligamus. Sed quamvis extremum de illo aliquid mens conceperit, in consideratione tamen eius magnitudinis inhorrescit, et magis metuit, quia ipsis contemplationis eius vestigiis se imparem sentit, atque ad se relapsa, eum arctius diligit, cuius miram dulcedinem ferre non valens, vix hanc sub incerta visione gustavit. Sed quia ad huius sublevationis culmen minime pertingitur, nisi prius desideriorum carnalium importune perstrepens turba reprimatur, recte subiungitur: