monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXIV . <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 14.---Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
2 [47. ] Modo pavidos se simulant.---Quia enim de doctrinae suae altitudine miri videri appetunt, quasi pertimescunt quae fingunt; et cum minoris laboris sit audire quam dicere, ad ea proferenda audaces sunt, quae scilicet astruunt [Compend. et Germ., quia ipsa. Sicque olim in Utic. legebatur. Rec., qui et ipsi.] quia ipsi vix audire potuerunt. Unde adhuc subditur: