monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XVIII . <<<     >>> XX .

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 10.---Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
2 [38. ] Dura in Iob Eliphaz verba.---Quid enim rugitum leonis appellat, nisi, ut paulo ante praemisimus, severitatem viri? quid vocem leaenae, nisi loquacitatem coniugis? quid dentes catulorum leonum, nisi edacitatem prolis? Quia enim filii convivantes exstincti sunt, dentium expressione signantur. Quae cuncta dum contrita Eliphaz rigidus exsultat, quasi iure damnata denuntiat. Cuius adhuc duritiam increpationis ingeminat, cum subiungit: