monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 4 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, II .

CAPUT I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [1. ] Sancti hic prospera magis formidare, quam adversa.---Cum valde occulta sint divina iudicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene, tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur, quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala [Luc. XVI, 25]. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant; an iusto latentique iudicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant; et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis [Omnes Mss. ita habent, et veter. Edit. Paris. et Basil. aliae, corrigendo defendant.] corrigentia defendant; an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. Quia ergo inter divina iudicia gravi incertitudinis suae caligine humana mens premitur, sancti viri cum sibi suppetere prospera huius mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant; timent ne quod divina iustitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Cum vero taciti cogitant quod nec bona agunt, nisi ut soli Domino placeant, nec in ipsa affluentia suae prosperitatis exsultant, minus quidem de prosperis occulta contra se iudicia metuunt, sed tamen eadem prospera, quia se ab intima intentione praepediunt, aegre ferunt; et moleste praesentis vitae blandimenta tolerant, quia per haec se utcunque tardari in interno desiderio non ignorant. Plus enim in hoc mundo honor quam despectio occupat, et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis adversitas gravat. Per hanc namque nonnunquam cum homo exterius premitur, ad concupiscenda quae intus sunt, [Mss. Corb. Germ., Reg., Norman., et aliqui, liberior relaxatur.] liberius relaxatur. Per illam vero animus, dum multis parere cogitur, a desiderii sui cursu retinetur. Unde fit ut sancti viri magis in hoc mundo prospera quam adversa formident. Sciunt namque quia mens dum blanda occupatione premitur, aliquando libens ad exteriora derivatur. Sciunt quia saepe sic hanc clandestina cogitatio decipit, ut quomodo permutetur ignoret. Pensant autem quae sint [Nonnulli Mss. et Editi, quae sint interna. Sed legendum esse aeterna, patet ex oppositione omnis quod blandum temporaliter arridet.] aeterna bona quae cupiunt, et cognoscunt quam nihil sit omne quod blandum temporaliter arridet; cunctaque huius mundi prospera mens eorum eo aegre tolerat, quo supernae felicitatis est amore sauciata, tantoque magis in praesentis dulcedinis aspernatione erigitur, quanto hanc conspicit, quia furtive sibi in aeternae gloriae despectu blanditur. Unde beatus Iob cum supernam requiem contemplatus diceret: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo, illico adiungit: