monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 95 > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XIII . <<<     >>> XV .

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 4.---Dies illa vertatur in tenebras.
2 [26. ] Delectationis initium poenitentiae lamentis castigandum.---Dies quippe in tenebras vertitur, cum culpa in ipso delectationis exordio, ad quem perditionis finem rapiat, videtur. In tenebras diem vertimus, cum nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, cum flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccamus. Quia enim fidelis quisque cogitationes in iudicio exquiri subtiliter non ignorat, Paulo attestante, qui ait: Inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium [Rom. II, 15]; semetipsum introrsus discutiens, ante iudicium vehementer examinat, ut districtus iudex eo iam tranquillius veniat, quo [Rhemenses et Remigiani omnes, quibus consentiunt Norm., quo reum suum.] reatum suum, quem discutere appetit, iam pro culpa punitum cernit. Unde et recte subiungitur: