monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.181 v > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XII. <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII [Rec. XV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 3.---Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo.
2 [24. ] Dies est prosperitas, nox tribulatio. Dies peccati delectatio, nox caecitas mentis.---Quasi dies quaedam est, cum mundi huius prosperitas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. Hunc prosperitatis diem propheta despexerat, cum dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis [Ierem. XVII, 16]. Hanc tribulationis noctem postremo incarnationis suae tempore passurum se Dominus nuntiabat, cum per Psalmistam quasi ex praeterito diceret: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei [Psal. XV, 7]. Potest autem per diem, peccati delectatio, per noctem vero caecitas mentis intelligi, per quam se homo patitur in culpae perpetratione prosterni. Optat igitur perire diem, ut omne quod blandiri culpa cernitur, vigore iustitiae interveniente destruatur. Optat etiam perire noctem, ut quod caecata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae exstinguat.
3 [25. ] Scriptura tribus modis hominem appellat. Homo per voluntarias mentis tenebras a delectatione peccati rapitur.---Sed quaerendum nobis est cur in die homo natus dicitur, in nocte conceptus? Scriptura sacra tribus modis hominem appellat, scilicet aliquando per naturam, aliquando per culpam, aliquando per infirmitatem. [Duo Rhem., duo Remig., Corb. Germ., unus Vindoc., homo quippe in ea (id est in sacra Script.) per naturam. Primus Vindoc., homo quippe in ea parte per naturam.] Homo quippe per naturam dicitur, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. I, 26]. Homo per culpam, sicut scriptum est: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini [Psal. LXXXI, 6]. Ac si aperte dicat: Sicut delinquentes obibitis. Unde et Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis [I Cor. III, 3]? Ac si dicat: Qui discordes mentes ducitis, nonne adhuc ex reprehensibili humanitate peccatis? Homo per infirmitatem dicitur, sicut scriptum est: [Deest homo in duob. Rhem., Remig., Corb. Germ., Reg.] Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine [Ierem. XVII, 5]. Ac si aperte diceret, in infirmitate. Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, quia nequaquam [Ita Mss., nisi quod Floriac. habet a dilectione peccati. In Excusis legitur, ad delectationem.] a delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Ante enim caecus in mente fit, et postmodum se reprobae delectationi substernit. Dicatur ergo: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo: id est, pereat delectatio, quae in culpam hominem rapuit, pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Homo enim dum blandimenta delectationis caute non perspicit, etiam in noctem nequissimae perpetrationis ruit. Solerter ergo vigilandum est, ut cum blandiri culpa inchoat, ad quantum interitum mens trahatur, agnoscat. Unde et apte subditur: