monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.152 r > bnf1732.55 > bnf11947.241 r > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, X . <<<     >>> XII.

CAPUT XI [Vet. XIV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
2 [18. ] Christus cum bonis una est persona, et diabolus una cum reprobis. Qui prava agunt, aut recta non recto corde, mercedem aeternam frustra sperant.---In Evangelio Veritas dicit: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]. Sicut autem isdem Redemptor noster una persona est cum congregatione bonorum; ipse namque caput est corporis, et nos huius capitis corpus; ita antiquus hostis una persona est cum cuncta collectione reproborum, quia ipse eis ad iniquitatem quasi caput praeeminet, illi autem dum ad persuasa deserviunt, velut subiunctum capiti corpus inhaerent. Quod ergo de hac nocte, id est antiquo hoste dicitur, dignum est ut ad corpus eius, id est ad iniquos quosque, derivetur. Quia igitur Redemptor humani generis lux est, quid est quod de hac nocte dicitur: Exspectet lucem, et non videat: nisi quod sunt nonnulli qui fidem, quam operibus destruunt, tenere se sermonibus ostendunt? De quibus per Paulum dicitur: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]. Hi nimirum aut prava sunt quae faciunt, aut recta opera non recto corde sectantur. Non enim de suis operibus retributiones perpetuas, sed transitorios favores quaerunt; et tamen quia quasi sanctos laudari se audiunt, esse se veraciter sanctos arbitrantur; et quanto se ex multorum aestimatione irreprehensibiles putant, tanto diem districti iudicii securius exspectant. De quibus bene per prophetam dicitur: Vae desiderantibus diem Domini [Amos V, 18]. Quibus beatus Iob debitam sententiam profert, praedicentis studio; non optantis voto dicens: Exspectet lucem, et non videat. Nox quippe illa, videlicet tenebrosus hostis, in membris suis lucem exspectat, et non videt, quia vel hi qui fidem sine operibus retinent, cum pro eadem fide in extremo iudicio salvari se posse confidunt, spes eorum frustrabitur, [In Excusis praefigitur vox male, quae in Mss. ignoratur. Porro contra eos qui fidem sine operibus retinentes in extremo iudicio se salvandos esse confidunt, specialis est Augustini tractatus de Fide et operibus tom. VIII, p. 165. (Patrol. tom. XL, col. 197.) Eosdem refutat lib. de octo Dulcitii Quaest., 1, et alibi.] quia hanc vivendo demoliti sunt, quam confitendo tenuerunt, vel hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, incassum [In Corb. Germ., Vindoc. omnib. et Remig., legitur, adveniente iudice.] a veniente iudice retributionem bonorum operum sperant; quia dum haec in ostentationem faciunt laudis, iam praemium ab humano ore receperunt, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam [Matth. VI, 2, 5]. Ubi et bene subditur: Nec ortum surgentis aurorae.
3 [Vet. XV.) 19. Ecclesiae in iudicio novissimo claritatem non videbunt.---Aurora quippe Ecclesia dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris ad lucem iustitiae permutatur. Unde et hanc sponsus in Canticorum cantico miratur, dicens: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens [[Cant. VI, 9]? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis fulgorem convertit. In illa igitur luce, quae in districti iudicis adventu monstratur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt; quia cum districtus iudex ad retributionem venerit, iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in internum cordis lumen surgat, ignorat. Tunc namque electorum mens in altum rapitur, ut divinitatis radiis illustretur; et quo eius respectu perfunditur, eo ultra se gratia coruscante sublevatur. Tunc sancta Ecclesia [Editi, plene aurora.] plena aurora fit, cum mortalitatis atque ignorantiae suae tenebras funditus amittit. In iudicio ergo adhuc aurora est, sed in regno dies; quia etsi iam cum restauratione corporum videre lumen in iudicio inchoat, eius tamen visum plenius in regno consummat. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia a conspectu districti iudicis malorum suorum pondere ad tenebras pressi pertrahuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Tollatur impius ne videat gloriam Dei [Isai. XXVI, 10, sec. LXX]. Hinc est quod de hac aurora per Psalmistam dicitur: Abscondes eos [Duo Rhem., Corb. Germ. et unus Remig., abscondes eos in abscondito. Ita etiam Vet. Edit. Paris. et Basil.] in abdito vultus tui, a conturbatione hominum [Psal. XXX, 21]. Electus enim quisque in iudicio per internum visum in vultu Divinitatis absconditur, dum reproborum foris caecitas districta animadversione iustitiae repulsa turbatur.
4 [20. ] Hypocritae iustorum opera non intentionem cernentes, lucem eorum non vident.---Quod etiam ad praesens non inconvenienter accipimus, si simulatorum corda subtilius indagamus. Arrogantes namque et hypocritae bonorum facta exterius aspiciunt, eosque in factis suis laudari ab hominibus agnoscunt, eorumque celebre nomen mirantur, et quod pro bene gestis laudes suscipiant vident; sed quanto studio easdem laudes fugiant, non vident. Aperta eorum opera considerant; sed quod sola spe intima haec operentur, ignorant. Qui enim vera luce iustitiae clari sunt, prius a tenebris internae intentionis immutantur, ut obscuritatem intus terrenae appetitionis plene deserant, et corda sua ad supernae lucis desideria perfecte convertant, ne cum aliis apparent lucidi, sibimetipsis sint obscuri. Arrogantes ergo quia bonorum facta considerant, et corda non pensant, imitantur unde laudari foris valeant, non unde intus ad iustitiae lumen surgant: et quasi ortum surgentis aurorae videre nesciunt, quia intentionem religiosae mentis considerare contemnunt.
5 [Vet. XVI.] [ 21. ] Iudaea Christi venientis et Ecclesiae nascentis lucem non vidit.---Potest etiam sanctus vir, gratia prophetici spiritus plenus, Iudaeae perfidiam Redemptore veniente conspicere, eiusque caecitatis damna per verba haec quasi ex optantis qualitate prophetare, ut dicat: Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Iudaea quippe lucem exspectavit, et non vidit; quia humani generis Redemptorem venturum quidem prophetando sustinuit, sed venientem minime cognovit; et quos ad spem aperuit mentis oculos, ad praesentiam lucis clausit. Quae et surgentis aurorae ortum non vidit: quia infirma illa sanctae Ecclesiae primordia venerari contempsit; dumque hanc labefactari suorum mortibus credidit, ad quae fortia perveniret, ignoravit. Sed quia de infidelibus loquens, iniqui capitis membra innotuit, ad ipsum rursum iniquorum caput verba convertit, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, X . <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.152 r > bnf1732.55 > bnf11947.241 r > 11