monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXVIII. <<<     >>> XXX .

CAPUT XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 6.---Ecce in manu tua est, tantum animam illius serva.
2 [57. ] Quandoque Deus nos deserit ut custodiat. Tentatio fit salva anima, ubi negatur consensus. Delectationis tamen vulnus poenitentia curandum.---Sic quippe ille nos deserit, ut custodiat; sic custodit, ut tamen permisso tentationis articulo statum nobis nostrae infirmitatis ostendat. Qui mox a facie Domini exiit, atque a planta pedis usque ad verticem acceptum feriendo vulneravit, quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, atque usque ad maiora perveniens, quasi omne [Mendose legitur in Guss. corpus, menti. Legendum corpus mentis, quod apud Gregorium significat omnem facultatum mentis ac cogitationum complexionem.] corpus mentis illatis tentationibus lacerando transfigit. Sed tamen ad animam feriendo non pervenit, quia cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit, arcani propositi intentio resistit; ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberationem tamen sanctae rectitudinis usque ad consensus mollitiem non inflectat. Debemus tamen per asperitatem poenitentiae ipsa delectationum vulnera tergere, et censura districtionis rigidae, si quid fluxum emanat in cogitatione, mundare. Unde bene mox subditur,