monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.146 > bsbClm6224.263 > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLI. <<<     >>> XLIII .

CAPUT XLII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 9.---Nunquid frustra Iob timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio illius crevit in terra.
2 [67. ] Suis viribus homo non stat.---Ac si aperte dicat: Cur laudas quem protegendo roboras? Despecto enim me, dignus tuis laudibus homo esset, si suis contra me viribus staret. Unde mox et malitiose de homine expetit, quod tamen protector hominis benigne concedit. Nam subditur: