monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXXVI . <<<    

CAPUT XXXVII [Rec. XX]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Sic faciebat Iob cunctis diebus [In vulgatis additur vitae suae. Quae verba nesciunt Mss. Colb., Rem., Remig., Compend., Germ. et alii; neque etiam superius habentur in expos. sive historici, sive allegorici sensus.].
2 [55. ] Perseverantia necessaria.---Incassum quippe bonum agitur [De poenit., dist. 3, can. 17, incassum], si ante terminum vitae deseratur; quia et frustra velociter currit, qui prius quam ad metas veniat deficit. Hinc est enim quod de reprobis dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam [Eccli. II, 16]. Hinc electis suis Veritas dicit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis [Luc. XXII, 28]. Hinc Ioseph, qui inter fratres usque ad finem iustus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibitur [Genes. XXXVII, 24, sec. LXX]. Nam quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim [Antiquior Rem. et 1 Remig. cum Corb. propensa.] protensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Hinc est quod per Moysen caudam hostiae in altari offerre praecipitur [Exod. XXIX, 22] [Levit. III, 9]; ut videlicet omne bonum quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Bene igitur coepta cunctis diebus agenda sunt; ut cum malum pugnando repellitur, ipsa boni victoria constantiae manu teneatur.
3 [56. ]Haec itaque sub intellectu triplici diximus, ut fastidienti animae varia alimenta proponentes, aliquid, quod eligendo sumat, offeramus. Hoc tamen magnopere petimus, ut qui ad spiritalem intelligentiam mentem sublevat, a veneratione [In 1 Remig., secunda manu, a vera ratione historiae.] historiae non recedat.