monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXXIII . <<<     >>> XXXV .

CAPUT XXXIV [Rec. XVII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 5. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Iob, et sanctificabat eos.
2 [47. ] In bonis operibus purganda intentio.---Peracto quippe orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque sanctificare, est post virtutum sensum, intentionem cordis dirigere, et omne quod agitur, districta retractationis discussione mundare; ne bona aestimentur quae mala sunt; ne saltem veraciter bona putentur sufficientia, cum perfecta non sunt. Sic enim mens plerumque decipitur, ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fallatur. [Vet. XXXV.] Sed hos virtutum sensus melius preces quam discussiones inveniunt; nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur [Antiq. Rem., Corb., Germ., 1 Remig., Vindoc., Ebroic. et alii Mss. Norm. Omne quod ei de se ipsa, sub se ipsa est, diiudicando, etc. 2 Rem. et 2 Remig.: Omne quod ei de seipsa altum videbatur, sub seipsa, etc.], omne, quod ei de se ipsa occurrerit, sub se ipsa diiudicando certius contemplatur. Unde et recte subiungitur: