1 | IBID.---Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. |
2 | [46. ] Ad convivium virtutum invitandae, spes, fides, charitas.---Cum virtutes nostrae in omne quod agunt, [Omnes, Rem., Remig., Longip., Corb., Germ., Ebroic., etc.: Spem, fidem et charitatem sciunt, quasi operatores, etc. Carnot. habet.: Spem, fidem et charitatem sitiunt. Legendum, spem, fidem et charitatem ciunt, a cio voco. Sane fulciuntur minus respondet verbo vocabant.] spem, fidem, et charitatem ciunt, quasi operatores filii, tres ad convivium sorores vocant, ut fides, spes et charitas in opus bonum gaudeant quod unaquaeque virtus administrat. Quae quasi ex cibo vires accipiunt, dum-bonis operibus fidentiores fiunt; et dum post cibum contemplationis rore infundi appetunt, quasi ex poculo [Mss. fere omnes, quasi ex poculo debriantur.] ebriantur. |
3 | [Vet. XXXIV.] [ 47. ] Ipsis bonis quae agimus, ad deterius propinquamus.---Sed quid est, quod in hac vita sine quavis tenuissimi contagii inquinatione peragatur? Nonnunquam namque ipsis bonis quae agimus ad deterius propinquamus; quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torporem laxatur. Nonnunquam vero [In Edit. hic additur virtutes, quod abest a Mss. huius vocis loco subaudi opera bona.] aliquantula elatione nos polluunt; et tanto deiectiores apud Deum faciunt, quanto apud nosmetipsos tumidiores reddunt. Unde bene subiungitur. |