monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XII . <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Timens Deum, et recedens a malo.
2 [17. ] Deum quomodo timuit.---Scriptum est de illo: Et replevit eum spiritus timoris Domini [Isai. XI, 3]. Incarnatus enim Dominus in semetipso omne quod nobis [Ita Mss. omnes, Rem., Remig., Colb., Corbeiens., Turon., etc. Editio Basil. 1514, Paris. 1518, et aliae, habent, quod nobis imperavit.] inspiravit, ostendit; ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Iuxta humanitatis ergo naturam Redemptor noster Deum timuit; quia ut superbum hominem redimeret [Ita Mss. S. Germ., Regii, Rem., etc., veteresque Edit. Paris. et Basil. Unus Remig. habet, mortem pro illo humilem sumpsit. Hoc Ms. usus fortasse Ioann. Gilotius Campanus, in sua Edit. anno 1571, utramque lectionem adoptavit; aliae postea Edit. retinuerunt hanc unicam: mortem pro illo humilem sumpsit.] mentem pro illo humilem sumpsit. Cuius bene per hoc, quod recedere a malo Iob dicitur, et actio designatur. Ipse quippe recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit: quia vetustam, quam natus invenit, humanae conversationis vitam deseruit; et novam, quam secum detulit sequacium moribus impressit.