monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, III. <<<     >>> V .

CAPUT IV. HIDE APPARATUS

1 VERS. 2.---Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
2 [5. ] Filiorum multitudo eum ad avaritiam non pellexit.---Saepe ad avaritiam cor parentis illicit fecunditas prolis. Eo enim ad ambitum congregandae haereditatis accenditur, quo multis haeredibus fecundatur. Ut ergo beati Iob quam sancta mens fuerit, ostendatur, et iustus dicitur, et multae prolis pater fuisse perhibetur. [Vulgati omnes: Qui in libri huius. Fortasse quod Editores non censerent hic dici posse Latine, libri sui, ut habetur in Mss., sed scrupulosius.] Qui in libri sui exordio devotus sacrificiis offerendis asseritur, promptus autem largitatibus etiam post a semetipso memoratur. Pensemus ergo quanta fortitudine praeditus exstitit, quem ad haereditatis tenaciam nec tot haeredum affectus inclinavit. Sequitur: