monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, I. <<<     >>> III .

CAPUT II [Vet. III]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [4. ] Praecepta homini data.---Sed iam debemus ista postponere, et ad consideranda sacrae historiae gesta properare. Omnis homo eo ipso quo homo est, suum intelligere debet auctorem; cuius voluntati tanto magis serviat, quanto se quia de se ipso nihil sit pensat; ecce autem conditi Deum considerare negleximus. Adhibita sunt praecepta, praeceptis quoque obtemperare noluimus. Adiunguntur exempla, ipsa quoque imitari exempla declinamus, quae edidisse [Gilot., Vatic., Gussanv., nobis positis sub lege. Emendavimus ex Mss. hac ratione fulti; nimirum loqui sanctum Gregorium de Christianis qui sub Evangelio positi, declinant exempla sanctorum sub lege positorum. Antiqua tamen est lectio haec, quippe in Ms. Utic. seu S. Ebrulphi legitur positis et positos.] nobis positos sub lege conspicimus. Quia enim Deus aperte quibusdam sub lege positis locutus est, quasi alienos nos ab eisdem praeceptis aspicimus, quibus haec specialiter locutus non est. Unde ad confutandam impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur; ut quia obedire homo legi sub lege positus despicit, eius saltem comparatione evigilet, qui sine lege legaliter vixit. Erranti igitur homini data est lex; erranti vero etiam sub lege adducitur testimonium eorum qui extra legem sunt, ut quia conditionis nostrae ordinem servare noluimus, praeceptis admoneremur; et quia praeceptis obedire contempsimus, exemplis confunderemur; nec, ut dictum est, eorum exemplis, quos lex astringeret, sed quos lex a peccato nulla cohiberet.
2 [5. ] Praecepta contemnenti addita exempla Iob hominis gentilis.---Circumscripsit nos divina providentia, circumvenit excusationem nostram; undique conclusus est aditus tergiversationis humanae. Homo gentilis, homo sine lege, ad medium adducitur, ut eorum qui sub lege sunt pravitas confundatur. Quod bene per prophetam ac breviter dicendo ostenditur: Erubesce, Sidon, ait mare [Isai. XXIII, 4]. In Sidone quippe figuratur stabilitas in lege positorum - in mari autem, vita gentilium. Erubesce ergo, Sidon, ait mare, quia ex vita gentilium redarguitur vita sub lege positorum, atque ex actione saecularium confunditur actio religiosorum: dum illi etiam promittendo non servant quae in praeceptis audiunt; et isti vivendo ea custodiunt, in quibus nequaquam mandatis legalibus astringuntur [Vet. IV]. Qua vero auctoritate liber iste sit praeditus, ipsa sacrarum paginarum soliditas attestatur, dum per Ezechielem prophetam dicitur [Ezech. XIV, 14], quod tres solummodo viri liberentur, Noe scilicet, Daniel et Iob. Nec immerito inter Hebraeorum vitas, in auctoritatis reverentiam vita iusti gentilis adducitur, quia Redemptor noster, sicut ad redemptionem Iudaeorum et gentilium venit, ita se Iudaeorum et gentilium prophetari vocibus voluit; ut per utrumque populum diceretur, qui pro utroque populo quandoque pateretur.
3 [6. ] Eius virtus, quo magis fragraret, flagellis attrita.---Vir itaque iste summis viribus fultus, sibi notus erat et Deo: qui si non flagellaretur, a nobis nullatenus agnosceretur. Virtus quippe etiam per quietem se exercuit, sed virtutis opinio commota per flagella fragravit. Et qui quietus in se ipso quod erat continuit, commotus ad notitiam omnium odorem suae fortitudinis aspersit. Sicut enim unguenta latius redolere nesciunt nisi commota, et sicut aromata fragrantiam suam non nisi cum incenduntur expandunt; ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. Unde et recte in Evangelio dicitur: Si habueritis fidem tanquam granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc, et transibit [Matth. XVII, 19]. Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam vis virtutis eius agnoscitur. Nam non contritum lene est: si vero conteratur, inardescit, et quod in se acerrimum latebat, ostendit. Sic unusquisque vir sanctus, cum non pulsatur, despicabilis ac lenis aspicitur: si qua vero illum tritura persecutionis opprimat, mox omne, quod calidum sapit, ostentat; atque in fervorem virtutis vertitur, quidquid in illo ante despicabile infirmumque videbatur; quodque in se per tranquillitatis tempora libens operuerat, exagitatus tribulationibus coactus innotescit. Unde bene per prophetam dicitur: [Ita Mss. Rhem., Remig., Corb., Baioc., etc. Edit. vero Gilot., Vatic., Guss., In die mandabit . . . declarabit.] In die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit [Ps. XLI, 9]. Misericordia enim Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur; in nocte vero declaratur, quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur.