monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, II .

CAPUT I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [1. ] Quis scriptor libri Iob.---Inter multos saepe quaeritur, quis libri beati Iob scriptor habeatur. Et alii quidem Moysen, alii unum quemlibet ex prophetis scriptorem huius operis fuisse suspicantur. Quia enim in libro Geneseos [Genes. XXXVI, 33.] Iobab de stirpe Esau descendisse, et Bale filio Beor in regnum successisse describitur, hunc beatum Iob longe ante Moysi tempora exstitisse crediderunt, morem profecto sacri eloquii nescientes, quia in superioribus suis partibus solet breviter longe post secutura perstringere, cum studet ad alia subtilius [Ed., enuntianda; correximus ex consensu Mss.] enumeranda properare. Unde et illic Iobab, priusquam reges in Israel existerent, fuisse memoratur. Nequaquam ergo exstitisse ante legem cognoscitur, qui Israeliticorum iudicum tempore fuisse signatur. Quod dum quidam minus caute considerant, Moysen gestorum illius quasi longe antepositi scriptorem putant; ut videlicet is qui potuit ad eruditionem nostram legis praecepta edere, ipse credatur etiam ex gentilis viri historia, virtutis ad nos exempla mandasse. Nonnulli vero, ut dictum est, scriptorem huius operis unum quemlibet ex prophetis arbitrantur: asserentes quod nullus tam mystica Dei verba cognoscere potuit, nisi cuius mentem prophetiae spiritus ad superna sublevavit.
2 [2. ] Auctor Spiritus sanctus.---Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator exstitit, et per scribentis vocem imitanda ad nos eius facta transmisit. Si magni cuiusdam viri susceptis epistolis legeremus verba, sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset epistolarum auctorem scire sensumque cognoscere, sed quali calamo earum verba impressa fuerint indagare. Cum ergo rem cognoscimus, eiusque rei Spiritum sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo [Corb., Rhem., Remig. et plerique, percunctamur. In Vulgatis, perscrutamur.] percontamur?
3 [Vet. II.] [ 3. ] Quo inspirante Iob sua certamina descripsit.---Arbitrari tamen verius possumus, quod idem beatus Iob, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, etiam consummatae suae victoriae gesta narravit. Nec movere debet quod in eodem libro dicitur, Dixit Iob; vel, haec atque illa pertulit Iob. Moris enim Scripturae sacrae est ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc est enim quod Moyses ait: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra [Num. XII, 3]. Hinc Ioannes dicit: Discipulus ille, quem diligebat Iesus [Ioan. XIX, 26]. Hinc Lucas ait: Quod ambularent duo ex discipulis in via, Cleophas et alius [Luc. XXIV, 13]; quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, seipsum fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium tanquam de aliis proferunt. Ergo sanctus Spiritus per Moysen locutus est de Moyse; sanctus Spiritus per Ioannem locutus est de Ioanne. Paulus quoque quia non ex se ipso loqueretur, insinuat dicens: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Hinc est quod angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus memoratur: angelus videlicet, propter hoc, quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur. Hinc David ait: Attendite popule meus legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei [Psal. LXXVII, 1]. Non enim lex David, aut populus David, sed personam eius, ex quo loquebatur, assumens, ipsius auctoritate loquitur, cuius inspiratione replebatur. Hoc quotidie fieri in Ecclesia cernimus, si vigilanter intuemur. Nam stans in medio populi lector clamat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III, 6]. Et quod ipse Deus sit, vere profecto non dicit; nec tamen per hoc quod dicit, veritatis regulam deserit; quia cui ministerium lectione exhibet, eius dominium voce praetendit. Itaque scriptores sacri eloquii, quia repleti sancto Spiritu super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt; et sic de se sententias, quasi de aliis proferunt. Unde et beatus Iob sancto Spiritu afflatus, potuit sua gesta, quae erant videlicet supernae aspirationis dona, quasi non sua scribere: quia eo alterius erant quae loquebatur, quo homo loquebatur quae Dei sunt; et eo alter quae erant illius loquebatur, quo Spiritus sanctus loquebatur quae hominis sunt.



>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, II .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1