monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, VIII.De Gregorio Nazianzeno Constantinopolim translato <<<     >>> X.Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit.

CAPUT IX.De basilica sanctae Anastasiae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Quae non solum pulchritudine et magnitudine, verum apertissima apparitione Dei noscitur illustrari. Illic enim divina virtus in somnis, et aperte, plurimis et frequenter multisque languentibus, et interim in rerum periculis constitutis, subvenisse dignoscitur, ita ut crederetur ab aliquibus sanctam Mariam, Christi Matrem Virginem hanc esse; cum tali namque habitu multis ostenditur.
2 Quam basilicam ideo Anastasiam vocant, sicuti reor, eo quod dogma Nicaeni concilii in Constantinopoli, quasi iam mortuum, eo loco expositionibus Gregorii resurrexit. Ego tamen audivi quosdam veriloquos retulisse, dum populus illic congregaretur ad missas, mulierem praegnantem de superiore porticu cadentem defunctam fuisse; tuncque communi oratione facta super eam, revixisse, et cum partu salvatam esse.
3 Quam ob rem nimis inopinabile Anastasiae nomen, id est resurrectionis accepit. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 5, p. 708.]