2 | Singuli namque eorum secundum sui substantiam offerebant, et imperator ex iniusta collectione iniuste factus idoneus est. Ubi enim non erat, hanc dirigebat legem; ubi erat, utebatur ipse. Tunc ergo pagani Christianos graviter oppresserunt; interdum etiam tormentis corporalibus affligebant eos. Quod imperator audiens, Christianis quippe adeuntibus eum, defendere contemnebat, dicens: Vestrum est ut patientes mala sustineatis; hoc enim est praeceptum vestri Dei. [SOCRATES, lib. III, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 13 et 14 p. 185.] |