monumenta.ch > Hieronymus > csg75.292 > sectio > uwbM.p.th.f.68.161 > uwbM.p.th.f.68.149 > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXIII.Quia Eusebius veniens Antiochiam propter Paulinum, et divisum videns populum fuerit indignatus. <<<     >>> XXV.De Macedonianis.

CAPUT XXIV.De Hilario Pictaviensi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Verum Hilarius Pictaviensis secundae Aquitaniae pontifex, rectae fidei dogmata dudum praeseminaverat tam Italis quam Gallicanis episcopis, quippe cum primus ab exsilio remeasset [An. Dom. 364]. Uterque ergo fortiter in fide laboraverunt. Sed Hilarius tanquam disertus suis libris satisfactionem de Trinitatis consubstantialitate conscripsit.
2 Quibus hoc sufficienter exposuit, et vehementer Arianorum dogma destruxit. Haec itaque post breve eorum exsilii tempus celebrata noscuntur. [SOCRATES, lib. III, cap. 8; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 181.]