monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, VIII.De seditione apud Alexandriam orta contra paganos. <<<     >>> X.Quomodo Iulianus (avunculus Iuliani Apostatae) ecclesias clauserit et ecclesiae ornamenta diripuerit.

CAPUT IX.Quomodo Alexandrinus Georgius sit exstinctus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Interea cum iudices denuntiassent mortuum fuisse Constantium et imperare Iulianum, seditionem fecit in Alexandria populus paganorum, et impetu facto super Georgium, vinculis eum alligaverunt. Quem post paululum venientes ad carcerem peremerunt, eiusque cadaver imponentes camelo, a mane usque ad vesperam per totam portaverunt [ms. Santheod., pompaverunt] civitatem, et circa sero concremaverunt. Multi ferunt Arianorum, quod ab amatoribus Athanasii id factum sit; sed ego reor indubitanter hoc fecisse gentiles, cum utique et querelas haberent adversus eum propter idola et templorum iniurias, prohibitionemque solemnitatum.
2 Quod etiam Iulianus sic se habuisse testatur per litteras ad Alexandrinos missas, in quibus culpat eos poenamque relaxat, quasi propter reverentiam Serapis, quem civitatis conservatorem dicit, et Alexandri conditoris eius, necnon Iuliani avunculi sui, in paganitate devoti et Christianos nimis odientis. [SOZOMEN., lib. V, cap. 7, p. 603.]