monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XIV. De Inimicis Athanasii. <<<     >>> XVI. De exsilio orthodoxorum episcoporum, quod Athanasius in fugae suae satisfactione conscripsit.

CAPUT XV. De synodo apud Mediolanum facta. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Igitur devicto Magnentio, cum solus Constantius Romanorum tenuisset imperium, omni studio laborabat ut Occidentales episcopi consentirent eis qui consubstantialem esse Patri Filium denegabant. Et hoc faciebat, nolens a primordio aperte vim facere, sed eis callide suadere, ut decreto contra Athanasium ab Orientalibus episcopis habito consentirent. Sperabat enim quia si communi decreto damnaretur Athanasius, facilius suam voluntatem in religione [ed. V. et Frob., regione] compleret. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 546.]
2 Tunc igitur in Italiam convenerunt episcopi Orientalium non multi, quoniam plurimos eorum aut senectus aut itineris longitudo prohibuit. Occidentalium vero ultra trecentos, ut praecepto principis concilium Mediolani celebraretur: ubi convenientes Orientales, ante omnia contra Athanasium decretum fieri commune poscebant, ut hoc facto penitus ei aditus Alexandriae clauderetur.
3 Quod cum sensissent Paulinus Gallicanae Treviris, Dionysius Albae metropolis Italorum, et Eusebius Vercellensis episcopi, quia ad destructionem fidei Orientales contra Athanasium agere molirentur: surgentes magna voce clamabant dolum et circumventionem per ea quae gerebantur, Christianitatis dogmatibus irrogari. Non enim veras contra Athanasium culpas esse dicebant, cum ad retractationem fidei talia probarentur inventa.
4 Illis ergo talia proclamantibus, concilium tunc solvitur episcoporum. [SOCRATES, lib. II, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 130.]