monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XII. De eo quod scriptum est in Iob, cap. I, 6, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum, etc., et de eo quod in Evangelio dicitur, Matth. V, 8, Beati qui puro sunt corde. quoniam ipsi Deum videbunt: contra Manichaeos . <<<     >>> SERMO XIV. De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.

SERMO XIII[Collatus ad cs. cl. gr. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 94.]. De eo quod scriptum est in Psalmo II, 10, Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, VI cal. iun. [Istud, VI cal. iun. adiecimus ex vetere libro Germanensi.] HIDE APPARATUS

1 [Terram iudicare quid. Erudimini, omnes qui iudicatis terram.] Terram iudicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum iudicantem terram: Non sic pugno, inquit, tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 26 ] [et 27]. Audi ergo, terra, iudicantem terram; et iudica terram, ne sis terra. Si enim terram iudicaveris, coelum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Coeli enim enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 2]. Si autem terram non iudicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis [Gen. III, 14]. Audiant ergo iudices terrae: corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam: et ut hoc faciant, erudiantur.
2 [Praesumens de propriis viribus, perit de via iusta. Fidendum in Dominum. Inordinate humilis.] Haec est autem summa eruditionis: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Exsulta ei, non tibi: ei a quo es quod es, et quod homo es. et quod iustus es; si tamen iam iustus es. Si autem putaveris quod ab illo quidem homo es, a te autem iustus es; non servis Domino in timore, nec exsultas ei in tremore, sed tibi in praesumptione. Et quid tibi fiet, nisi quod sequitur? Ne quando irascatur Dominus, et pereatis, inquit, de via iusta. Non enim ait, Ne quando irascatur Dominus, et non intretis in viam iustam; sed, pereatis de via iusta. Iam enim videris tibi iustus non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium adversus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum Deum colendo, idolis et daemoniis non serviendo: de hac via peribis, si tibi ista praesumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaveris. Infideles enim non intrant in viam iustam, superbi pereunt de via iusta. Quid enim ait? Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Et ne forte vires et potentiam, qua iudicatis terram, vobis tribuatis, et a vobis ipsis eam vobis esse credatis; nolite sic: Servite Domino in timore; exsultate, non vobis in praesumptione, sed ei in tremore. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta, cum exarserit cito ira eius. Quid ergo faciendum est, ne pereamus de via iusta? Beati omnes qui confidunt in eum [Psal. XI, 10-13]. Si beati qui confidunt in eum; miseri qui confidunt in se. Maledictus enim omnis homo qui spem suam ponit in homine [Ierem. XVII, 5]. Ergo nec in te, quia et tu homo es. Si enim spem tuam posueris in alio homine, inordinate humilis eris: si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis [Forte, superbus.]. Quid autem interest? Utrumque perniciosum: nihil horum eligendum. Inordinate humilis non levatur: periculose superbus praecipitatur.
3 [Voluntas bona a Deo data, a Deo excitata.] Denique ut noverit Sanctitas vestra, propter istum sensum redarguendum et consumendum, quod in se quisque confidit, dicta esse ista verba, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; Apostolum audite haec ipsa verba dicentem, et sententiam cur dicta sint, explanantem. Ecce Apostoli verba sunt: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare ergo cum timore et tremore meam salutem operor, cum sit in potestate mea operari salutem meam? Vis audire quare cum timore et tremore? Deus est enim qui operatur in vobis. Ideo cum timore et tremore: quia quod impetrat humilis, amittit superbus. Si ergo Deus est qui operatur in nobis, quare dictum est, Vestram ipsorum salutem operamini? Quia sic in nobis operatur, ut et nos operemur: Adiutor meus esto [Psal. XXVI, 9]. Designat et se operatorem [Sic Ms. Germanensis Editi vero, Designat esse operatorem.], qui invocat adiutorem. Sed voluntas, inquit, bona, mea est. Fateor, tua. Sed et ipsa a quo data, a quo excitata? Noli me ipsum audire: Apostolum interroga. Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate [Philipp. II, 12, 13]. Quid est ergo quod tibi arrogabas? Quid est quod superbus ibas, et peribas? Redi ad cor tuum, inveni te malum; et ut sis bonus, invoca bonum. Non enim in te placet Deo, nisi quod habes ex Deo: quod autem habes ex te, displicet Deo. Si bona tua cogitas, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Solus est ille qui non novit nisi dare. Non habet datorem, qui non habet meliorem. Quo tu si inferior es, imo quia inferior es, gratulare quod ad eius imaginem factus es; ut in illo inveniaris, qui in te peristi. Non enim potuisti in te, nisi perdere te; nec scis invenire te, nisi ille qui fecit te, quaerat te.
4 [Ad iudices. De muliere adultera.] Alloquamur tamen et eos qui secundum istam visibilem et popularem intelligentiam iudicant terram. Iudicant enim terram reges, duces, principes, iudices [Mss. cs. cl., principes, iudices, senatores, unusquisque, etc.]: unusquisque pro munere quod accepit in terra, iudicat terram. Quid est autem quod dicitur, Iudicat terram, nisi, Iudicat homines qui sunt in terra? Nam si terram proprie non accipias, nisi quam calcas; agricolis ergo dictum est, Qui iudicatis terram. Porro autem si reges iudicant terram, et quisquis sub regibus potestatem accepit a regibus; erudiantur et ipsi: quia terra iudicat terram; et timere debet eum qui est in coelo terra iudicans terram. Parem quippe suum iudicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem. Si enim procedat in medium dominica illa sententia, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; nonne omnis iudicans terram terrae motum patitur? Evangelicum capitulum recolamus. Pharisaei tentantes Dominum, adduxerunt ante eum mulierem in adulterio deprehensam; de quo peccato poena fuerat Lege definita, Lege scilicet data per Moysen famulum Dei [Levit. XX, 10]. Hac ergo complexione dolosa et fraudulenta ad Dominum Pharisaei accesserunt, ut si iuberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansuetudinem; si autem quod Lex iusserat prohiberet, peccasse teneretur in Legem. Sicut autem interrogantes de tributo Caesari reddendo, ore suo cepit, vicissim interrogans cuius esset prolatus nummus, cuius haberet imaginem et superscriptionem. Respondentes enim ipsi qui interrogaverant, in nummo esse imaginem Caesaris; respondit eis secundum os ipsorum, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt [Luc. XX, 22-25]; ut admoneret sic reddendam Deo in homine imaginem Dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Caesari. Ita et in ista adultera interrogatores interrogavit, et ideo iudices iudicavit. Non prohibeo, inquit, lapidari quam lapidari Lex iussit; sed quaero a quibus. Non enim resisto, sed Legis ministrum requiro. Denique audite: Lapidare vultis secundum Legem? Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat.
5 [Misericordiam consequitur.] Quando autem haec audivit [Sic Ms. Germ. At editi, audiunt.], digito scribebat in terra, ut erudiret terram. Quando autem hoc dixit Pharisaeis, levavit oculos suos ipse, et inspexit terram, et fecit eam tremere. Proinde cum hoc dixisset, iterum coepit scribere in terra. At illi compuncti et tremefacti, unus post alterum discesserunt. O terrae motum, ubi sic terra mota est, ut etiam mutaret locum! Illis ergo discedentibus, remansit peccatrix et Salvator: remansit aegrota et medicus: remansit misera et misericordia. Et aspiciens mulierem, dixit: Nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Sed tamen adhuc sollicita erat. Peccatores enim damnare non ausi sunt: non ausi sunt lapidare peccatricem, qui se ipsos intuentes similes invenerunt. Sed adhuc mulier erat in magno periculo: quia et ille ei iudex remanserat, qui erat sine peccato. Nemo, inquit, te damnavit? At illa, Nemo, Domine: si nec tu, secura sum. Cui sollicitudini cita Dominus voce respondit [Sic melius codex cs. [Cui sollicitudini tacita Dominus voce respondit.]]: Nec ego te damnabo [Ioan. VIII, 3-11]. Nec ego, quamvis sim sine peccato, nec ego te damnabo. Illos a vindicta repressit conscientia: me ad subveniendum inclinat misericordia.
6 [Verba Pauli de potestate.] Haec attendite, et erudimini, omnes qui iudicatis terram. Omnes scilicet, quia etiam sic intelligendum est, quomodo [Am. Er. et Ms. Germanensis omittunt, quomodo.] de quibus Apostolus dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinatae sunt [Er. Lugd. Ven. legunt: Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Lov. sic: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. M.]. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa [Rom. XIII, 1-3]. Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim iuste agis, et iusta potestas laudabit te: aut iuste agentem, etiamsi potestas iniusta damnet te, Deus iustus coronabit te. Ac per hoc tu iustitiam tene, tu bene vive: et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa. Beatus ille, cuius hic sanguis fusus est [Codex cs., cuius hic sanguis pro Domino fusus est.], nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua visus est iudicari, laudem invenit? Confessionem prompsit [Sic Ms. Germanensis. Editi vero, promisit.], in fide permansit: mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum vicit [Cyprianus Martyr.].
7 [Iudex in se primum, tum in alios ius dicat.] Ut ergo non sitis iniquae potestatis [Forte, potestates.], quicumque homines vultis habere in homines [Lov., per homines. Particula, per, abest a caeteris libris. Porro editio Er. habet sic: quicumque homines vultis habere in potestate.] potestatem; erudimini, ne perverse iudicetis, et ante in anima pereatis, quam quemquam in carne perdatis. Iudex esse vis (non [Apud Lov. omittitur, non. Habetur in aliis libris.] potes meritis), vel pecunia; nondum reprehendo. Fortasse enim prodesse cupis rebus humanis, et emis ut prosis; ut servias iustitiae, non parcis pecuniae. Prius propter te esto iudex in te: prius iudica de te, ut de penetrali conscientiae securus procedas ad alterum. In te ipsum redi, te attende, te discute, te audi. Ibi te volo probare integrum iudicem, ubi non quaeris testem. Procedere vis cum potestate, ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis; prius intus iudica. Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si nolis negare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit: tu iudica qui audisti. Dixit tibi de te quid feceris, quid acceperis, quid peccaveris. Vellem scire qualem sententiam protulisti. Si bene audisti, si recte audisti, si in audiendo te iustus fuisti, si tuae mentis tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in equuleum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti timoris; bene audisti si sic audisti; et procul dubio poenitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti, et audisti, et punisti; et tamen tibi pepercisti. Sic audi et proximum tuum [Sic Am. Er. et Ms. Germanensis. At Ulim. et Lov., Si sic audis et proximum tuum.], si erudiaris sicut admonuit Psalmus, Erudimini, omnes qui iudicatis terram.
8 [Peccata persequatur, non peccantem.] Si sic audis proximum tuum, quomodo audis et te; peccata persequeris, non peccantem: et si forte quisquam durus est ad corrigenda peccata, aversus a timore Dei; hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum corrigere conaberis, hoc perdere et tollere laborabis, ut servetur homo peccato damnato. Duo enim nomini sunt, homo et peccator: hominem Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit: pereat quod fecit homo, liberetur quod fecit Deus [Vide Tract. 12 in Ioan., n. 13.]. Noli ergo usque ad mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem. Noli usque ad mortem, ut sit quem poeniteat: homo non necetur, ut sit qui emendetur. Hanc in corde retinens homo in homines dilectionem, esto iudex terrae, et ama terrere [Sic Ulim. et Ms. Germanensis. At Am. Er. et Lov., et ama non currere, sed diligere.], sed dilige. Si superbis, superbi in peccata, non in hominem. In illud saevi quod tibi displicet et in te; non in eum qui factus est sicut tu. De una officina existis, unum artificem habuistis, unus limus est vestra materies. Quid perdis non amando quem iudicas? Quoniam iustitiam perdis, perdis [Verbum, perdis, apud Am. Er. et Ms. Germanensem non reperitur.] non amando quem iudicas. Adhibeantur poenae, non recuso, non interdico; sed animo amantis, animo diligentis, animo corrigentis.
9 [Disciplina et correctio non negligenda. Feriens, pius; parcens, crudelis.] Non enim filium tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest, pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tanquam severum iudicem timeat; gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et verbera; incutis poenam, ingeris dolorem, sed quaeris salutem. Multi amore, multi timore correcti sunt: sed per tremorem timoris ad amorem pervenerunt [In codice cs., ad amorem pervenerunt Salvatoris.]. Erudimini, qui iudicatis terram. Diligite et iudicate. Non enim sic quaeritur innocentia, ut pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abiicit, infelix est [Sap. III, 11]. Bene potest addi ad istam sententiam, Sicut disciplinam qui abiicit, infelix est: sic disciplinam qui negat, crudelis est. Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abiicit, infelix est: hoc manifestum est. Disciplinam qui non dat, crudelis est: teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exemplum ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium? Non eo ad alios, ad patrem et filium eo: pater et quando ferit, amat; et non vult puer caedi: contemnit voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare? Quia pater est, quia haereditatem parat, quia successorem nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem. Non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono. Sed puer impunitus [Am. Er. Ulim. et Ms. Germanensis, imperitus.] et indisciplinatus si sic vivat, ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes qui iudicatis terram: et bene iudicando non a terra praemium, sed ab illo exspectate qui fecit coelum et terram.



Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XII. De eo quod scriptum est in Iob, cap. I, 6, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum, etc., et de eo quod in Evangelio dicitur, Matth. V, 8, Beati qui puro sunt corde. quoniam ipsi Deum videbunt: contra Manichaeos . <<<     >>> SERMO XIV. De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.
monumenta.ch > Augustinus > 13