monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.185 r > 12
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XI. De Elia et vidua Sareptana. <<<     >>> SERMO XIII. De eo quod scriptum est in Psalmo II, 10, Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, VI cal. iun.

SERMO XII[Correctus ope codicum gr. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 16.]. De eo quod scriptum est in Iob, cap. I, 6, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum, etc., et de eo quod in Evangelio dicitur, Matth. V, 8, Beati qui puro sunt corde. quoniam ipsi Deum videbunt: contra Manichaeos [Sermonem hunc notat Possidius in Indiculo, cap. 2.]. HIDE APPARATUS

1 [Manichaeorum in librum Iob calumnia.] In divinis et sanctis veteribus Libris fraudulentissima fallacia Manichaeos insidiari, iam vestrae prudentiae, dilectissimi fratres, satis probatum esse confidimus. Offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis vestri: ut non solum eos, quantum ad vos pertinet, evitetis, sed etiam ut alios infirmos et divinarum lectionum rudes, ut quisque vestrum potest, evitare atque contemnere doceatis. Apud Iob scriptum est, inquiunt, Ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum. Et Deus ait diabolo: Unde venis? Qui respondens dixit: Circuiens totum orbem adveni huc. Hic, inquiunt, demonstratur diabolum non solum vidisse Deum, sed etiam locutum esse cum eo. In Evangelio autem dicit, Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et iterum dicit, Ego sum ianua; nemo potest venire ad Patrem, nisi per me [Ioan. X, 7, ] [et XIV, 6]. Deinde adiungunt ratiocinationem, dicentes: Si igitur hi soli qui sunt puro corde vident Deum, quonam modo sordidissimo et immundissimo corde diabolus potuit videre Deum? aut qualiter per ianuam, hoc est, per Christum ingreditur? Iterum Apostolus, inquiunt, testatur et confirmat, dicens quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt.
2 [Calumniosa obiectio Adimanti ex Apostolo. Principes huius saeculi. Saeculum peccatores. Diabolus princeps peccati.] Calumnia quidem illorum his omnino verbis hucusque proponitur, et revera quaestio est prudenti discutienda christiano. Sed eam calumniam proponentium animus facit, ut similiter imperitos ad sibi credendum a saluberrima Scripturarum auctoritate detorqueant. Sed primo ab istis vellem quaerere, ubi Adimantus apud Apostolum legerit; nam talium calumniarum iste conscriptor est [Adimantum Manichaei discipulum confutavit Augustinus peculiari opere, quod opus in lib. 1 Retract., cap. 22, n. 1, recensens ait: «Aliquas sane earumdem quaestionum,» quas ille adversus Legem et Prophetas conscripsit, «popularibus ecclesiasticis Sermonibus solvi.»]: vellem ergo diceret ubi legerit testantem Apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt; cum Dominus etiam hominum in se credentium dicat Angelos quotidie videre faciem Patris [Matth. XVIII, 10]. Nisi forte illud quod Paulus apostolus ait: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui evacuantur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 6-8]? Si istum locum iste conscribere cogitabat, cur addidit Potestates et Virtutes, quod non ibi dictum est; et detraxit huius saeculi, quod dictum est? Sed utinam hoc, errore potius, quam malitia fecerit. Verumtamen etiamsi hoc modo dixisset Apostolus, numquid propterea diabolus vocem Dei audire non potuit? Scriptum est enim quod in conspectum Dei venerit: non scriptum est quod Deum ipse conspexerit. Principes enim huius saeculi aut superbi homines intelliguntur, et vana pompa iactationis elati; aut ipse diabolus et angeli eius. Nam principem vel magistratum huius saeculi eum Dominus apertissime appellat [Ioan. XII, 31]: quia saeculi huius nomine peccatores intelliguntur, quorum spes nulla est, nisi in hoc saeculo. Sicut enim dicitur mala domus, cum significantur habitatores eius: sic malum hoc saeculum dicimus, cum eos significamus qui corde hoc saeculum inhabitant, hoc est, quorum conversatio non est in coelis. Nostra enim, dicit Apostolus, conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Diabolo autem serviunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps voluit esse peccati; propterea princeps huius saeculi dicitur. Quam regulam intelligentiae moneo cordibus vestris infigatis: adiuvabit per hanc Dominus ad multa Scripturarum discutienda atque solvenda, de quibus illi laqueos nectunt erroris sui.
3 [Quomodo diabolus venerit in conspectum Dei.] Cum ergo scriptum non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum Angelis in conspectum Domini, vocemque eius audierit; cur isti miseri de visione Dei calumniari Scripturis, et imperitos pervertere student? Quapropter haec eorum propositio brevissima responsione superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant, quomodo viderit diabolus Deum; respondemus, Non vidit diabolus Deum. Dicent: Quomodo ergo cum eo locutus est? Hic vero non a nobis, sed a caecis hominibus convincenda est caecitas cordis ipsorum. Hi enim qui carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos videre non possunt. Quomodo ergo venit, inquiunt, in conspectum eius? Quomodo caecus in conspectum videntis, quem ipse non conspicit. Et istae quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dictae sint, ut hominum carnalium refellatur improbitas; ut si fieri potest, hoc modo repulsi, ad discendi mansuetudinem impia corda [Sic Germanensis Ms. Editi vero, pia corda.] convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem praesentem habet omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum, sed etiam malorum? Verum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut pater, malis ut iudex: quomodo scriptum est, Dominus interrogat iustum et impium [Psal. X, 6]. Item scriptum est, In cogitationibus impii interrogatio erit [Sap. I, 9]. Nec vehementius in auribus corporis Deus [Editi, Deus est. Redundat, est, nec habetur in Ms. Germanensi.], quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, si quando verum loquuntur et non eis creditur, iurant et dicunt, Testis est Deus, et verissime dicunt? Ubi, quaeso, testis est? In lingua, an in corde? in sono vocis, an in silentio conscientiae? Unde autem plerumque stomachantur, quia sibi non creditur, cum verum se dicere noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt, ubi testis est Deus?
4 [Variis modis loquitur nobis Deus.] Multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur Deus. Loquitur aliquando per aliquod instrumentum, sicut per codicem divinarum Scripturarum: loquitur per aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est [Matth. II, 2]. Quid est enim locutio, nisi significatio voluntatis? Loquitur per sortem, sicut de Matthia in locum Iudae ordinando locutus est [Act. I, 26]: loquitur per animam humanam, sicut per prophetam: loquitur per angelum, sicut Patriarcharum et Prophetarum et Apostolorum quibusdam locutum esse accipimus: loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam, sicut de coelo voces factas, cum oculis nullus videretur, legimus et tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures eius aut oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur: sed aut in somnis, sicut Laban Syro, ne Iacob servum eius in aliquo laederet [Gen. XXXI, 24], et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est [Id. XLI, 1-32]; aut spiritu hominis assumpto, quam Graeci ecstasim vocant, sicut oranti Petro vas plenum similitudinibus crediturarum Gentium visum est submissum esse de coelo; aut in ipsa mente, cum quisque maiestatem vel voluntatem intelligit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid se agere vellet Dominus, apud se ipsum cogitando cognovit. Non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorumque conscientia. Nam et approbare quod bene facit, et improbare quod peccat, nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel laudante vel clamante voce veritatis [Morel legit: nisi ab eadem illa in silentio cordis vel laudante vel damnante voce veritatis. Vide Element. Critic., pag. 100. M.]. Veritas autem Deus est: quae cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis (quanquam non omnes, quibus tot modis loquitur, possint quoque eius substantiam naturamque conspicere), quis hominum potest coniiciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadem veritas loquatur Angelis, sive bonis, qui eius ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem charitatem contemplando perfruuntur; sive malis, qui depravati per superbiam suam, et ab ipsa veritate in inferioribus ordinati, possunt quibusdam latentibus modis vocem eius audire, quamvis faciem videre non digni sint?
5 [Diabolus potuit audire vocem Dei.] Quapropter, dilectissimi fratres, fideles Dei, et Catholicae matris germanissimi filii, nemo vos decipiat venenatis cibis, etiamsi adhuc estis lacte nutriendi: perseveranter nunc ambulate per fidem veritatis; ut certo et opportuno tempore ad speciem veritatis eiusdem venire possitis. Sicut enim Apostolus dicit, hic manentes corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 6, 7]. Ad speciem autem visionis Patris, fides christiana perducit. Unde Dominus dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV, 6]. Sine causa ergo isti quaerunt, quomodo diabolus ad Deum potuit venire per Christum. Diabolus enim ad illam contemplationis beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt corde fides christiana perducit. Nec ideo tamen diabolus vocem Dei loquentis audire non potuit; sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo, potuerunt vocem audire de coelo dicentis Dei, Et clarificavi et clarificabo: cum Dominus dixisset, Pater, clarifica Filium tuum [Id. XII, 28, 27].
6 [In conspectum Dei venisse diabolum, quid sit.] Quod autem scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei; non ideo scriptum est, quia quisquam potest aliquando conspectum Dei fugere, cuius oculis cuncta subiecta sunt, et cui cordis cuiuslibet profunditas patet: sed quia in secreto creaturae acta sunt, quae Scriptura narravit, propterea scriptum est, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei; quamvis a conspectu Dei nunquam recedant. Quocumque enim mittuntur, ibi quoque praesto est conspectus Dei. Sed illic proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare conspectus; sicut sunt secreta conscientiae. Propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu Dei locutum; quia non hoc locutus est, quod in animo eius conspicit Deus, quo conspectum dirigere non potest homo. Quia ergo haec tam latenter gesta sunt, ut indicari hominibus per Scripturas sanctas, nisi Sancto Spiritu revelante, non possent, in conspectum Dei ventum esse, atque ibi gesta esse narrantur.
7 [Quomodo diabolus fuit in medio Angelorum.] Quod autem diabolus in medio Angelorum fuit, si bonos Angelos intelligis, sic in medio eorum intellige diabolum, sicut reus in medio apparitorum iudici audiendus assistit Non enim Scriptura declarat quales illi Angeli fuerint. Si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est, principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? Si autem in conspectum Dei quod dictum est, sic accipias, ut illi in conspectum Dei veniant, qui non solum conspiciuntur ab eo, sed etiam conspiciunt eum; sic intelligendum est in medio eorum fuisse diabolum, ut tamen Deum, quem ipsi videbant, ille non viderit; ut etiam per aliquem sanctorum Angelorum Deus diabolo sit locutus. Nec tamen in libro scriptum est, nisi Dixit Deus. Sicut etiam in negotiis publicis, quanquam pleraque per praeconem iudex loquatur, iudicis tamen nomen, cum Gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur. Sicut autem aliquis homo visione prophetica indignus, potest tamen in medio Prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit Dominus, nec tamen videat quod illi vident: sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum Angelorum Deum videntium, per quos audiret vocem Dei, quem videre ipse non posset.
8 [Manichaei ex ipsa eorum doctrina refutati.] Et machinamenta quidem Manichaeorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet, multis modis soluta esse perspicitis, ut non iam putetis, charissimi fratres, vere diabolum sic locutum esse cum Deo, ut etiam faciem veritatis, quam pura corda conspiciunt, videre potuerit; aut ad illam contemplationem beatitudinis venerit, quo nemo nisi per Dominum Iesum Christum venire permittitur. Sed tamen multum admiror hominum istorum impudentiam, qui de visione substantiae divinae calumniari nobis volunt, et id quod scriptum non est de Scripturis nostris mentiuntur, quod Deum diabolus viderit; et tantam hinc invidiam conflare conantur, ut quisquis exhorruerit, et indignum esse iudicaverit ut diabolus viderit Deum, penitus a divinarum Scripturarum auctoritate, suspiciosa ignorantia non intelligens quod scriptum est, avertatur: cum ipsi Dominum nostrum Iesum Christum Deum esse non negent, et sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant.
9 [Manichaei Christum diabolo visum non negant. Angeli per verum corpus assumptum apparent.] Quando ergo diabolus tentare ausus est Dominum [Matth. IV, 1-11], cum eum videret, quid videbat? Si corpus eius videbat, habebat ergo Dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. Si autem corpus non habebat, ipsa divina substantia diaboli oculis subiacebat: quam non vident, nisi qui puro sunt corde, sicut ex Evangelio nobis ipsi commemorant. O importuna caecitas haereticorum! Cur Scripturas nostras, quod Deum diabolus viderit, mendaciter arguis; et negando corpus Christi, divinam eius substantiam diaboli oculis publicare velle convinceris? An forte, sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi habere monstraret? Quis ergo verius et rectius sentit, insani, qui credit Deum locutum esse cum diabolo, an qui credit Deum non solum cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum? Quosdam enim angelos humanis oculis apparuisse, Scriptura commemorat: sed utique potestati eorum corpoream creaturam ita Dominus subdidit, ut illis eam [Forte, ea . . . coaptaretur.] pro voluntate coaptaret. Unde et illi, quamvis non nati ex femina, verum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione converterent; ex vera tamen in veram. Non enim et ipse Dominus cum aquam convertit in vinum, aut aquam falsam, aut vinum falsum fuisse possumus dicere.
10 [Christus diabolo quomodo apparebat.] Omne itaque corpus, cuius est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi Conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a veritate tamen in suo genere non recedit: quoniam quacumque varietate mutetur, et corpus tamen et verum corpus esse non desinit. Sed cum isti omnem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore Deo, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant; quaerimus ab eis, Dominus noster Iesus Christus unde corpus assumpserit. Si enim nullum corpus eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? Aut enim mendacium phantasmatis erat, quod exsecrabile est credere: aut si ipsam divinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt, et hanc etiam diabolus vidit; ubi est quod in ista quaestione calumniosa voce proclamant, Beati qui puro sunt corde quoniam ipsi Deum videbunt? Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam Domini non talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo assumpto corpore ostendere; quid aliud etiam, nisi locis et temporibus esse mutabilem, miseri crediderunt? Non enim legere volunt, aut intelligere facile possunt quod per prophetam dicitur, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 27, 28]: et quod in divinae Sapientiae litteris de ipsa Sapientia scriptum est, In se ipsa manens, innovat omnia [Sap. VII, 27].
11 [Urgentur Manichaei, quod sol quem Deum putant, a malis videatur.] Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat, Quid ergo miramini, si et Deus mutavit speciem divinitatis suae, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus, intueri, sicut de Christo Deo vobis videtur? quid responsuri sint nescio. Quia et nunquam dicere ausi sunt, Patrem et Filium nisi unius esse substantiae: et si alterius esse substantiae Filium dicerent, posset eis responderi, Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse diabolum, vetus illa Scriptura commemorat? Deinde quaerimus, Solem istum videt diabolus, an non videt? Si videt, quomodo ergo sol Deus est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines vident; quomodo ergo Deus est, quem vident qui non puro sunt corde? Aut si ut videri posset, etiam ipse mutatus est, et non hoc est quod videtur; quid si ergo vos aliud ostenditis, et aliud estis, ut imitari etiam solem, non tantum adorare possitis? Et tamen si eos interroges, utrum commutabilis aut incommutabilis sit divina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ducti ratione [Ms. Germanensis, non ratione docti.], sed pudore confusi. Restat ergo ut cogantur fateri, Dominum nostrum Iesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. Quod si fatentur, quaero unde assumpserit. Si de hoc mundo dicunt, quaero ipsius mundi unde sit corpus. Continuo mihi, De tenebrarum gente, respondent. O mira dementia! Cur ergo, miseri, in corpore Salvatoris timetis uterum virginis, et gentem daemonum non timetis?
12 [Christus cur ex femina natus. Filius Dei non est mutatus per incarnationem.] Nos quidem universam naturam corporis ab omnipotente conditore Deo esse profitemur: et propterea undecumque Dominus noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret: sed ex femina maluit humilis [Editi, feminam maluit humilem. At Ms. Germanensis, ex femina maluit humilis; moxque prosequitur, qui perituram liberandam venerat, quaeper feminam lapsa est.], qui ad liberandum perditam creaturam venerat, quae per feminam lapsa est. Unde utrumque sexum volens in spem renovationis et reparationis adducere, virilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit. Vos autem qui exhorrescitis casta virginis viscera, eligite, obsecro, unde Dominus corpus assumeret. Dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. Eligite ergo, ut dixi, unde corpus Filius Dei deberet assumere. An perdidistis respondendi lucem, quia tenebrae vobis quocumque oculos converteritis, occurrunt? Sed caro mortalis, inquiunt, videtur immundior. Recitate eis Apostolum, Omnia munda mundis: et recitate in eos Apostolum, Immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia [Tit. I, 15]. Si autem non dicunt, Immundior; sed, Infirmior: consentimus plane; et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutavit infirmitas. Hic agnosco prophetae illam vocem, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non solum enim non eum mutavit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa mutata est. Sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur (usque adeo nec quid sit corpus, intelligunt, qui de spiritualibus disputationibus se fallaciter iactant): sol ergo iste corporeus, tantum quia coeleste corpus est, illuminat terram, nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde humectatur; solvit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. Et Dominus noster Iesus Christus Verbum Patris, per quod facta sunt omnia virtus et sapientia Dei, ubique praesens, ubique secretus, ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, timent infelices, ne non potuerit sic hominem assumere, ut vivificaret mortalia, nec ab eis mortificaretur; sanctificaret carnem, nec inde pollueretur; dissolveret mortem, nec inde ligaretur; mutaret in se hominem, nec in hominem mutaretur? Aliud ex alio disputare, propter quorumdam titubationem, et periculosam infirmitatem fidei, compulsi sumus. Quod autem attinet ad propositam quaestionem, quanquam illa Scriptura (de qua insidiari quam illuminari maluerant) Deum a diabolo visum esse non probet; videant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum divinam substantiam videre potuerit, quando ante pugnam, qua bonum et malum dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus divina substantia, ut ab hoste suo videri posset, assumpserat. Ex quo cognoscant, frustra se catholicae fidei firmamenta velle subvertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque responsionum destinis [Editi, disputationibus. Melius Ms. Germanensis, destinis. Vox fulcrum significans, quale extrinsecus fabricae apponi solet. Vide Appendicis sermonem 1, n. 2.] fulciri non possint.



Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XI. De Elia et vidua Sareptana. <<<     >>> SERMO XIII. De eo quod scriptum est in Psalmo II, 10, Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, VI cal. iun.
monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.185 r > 12