monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.44 > ad Romanos, 12 > 11
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO X. De iudicio Salomonis inter duas mulieres meretrices. <<<     >>> SERMO XII. De eo quod scriptum est in Iob, cap. I, 6, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum, etc., et de eo quod in Evangelio dicitur, Matth. V, 8, Beati qui puro sunt corde. quoniam ipsi Deum videbunt: contra Manichaeos .

SERMO XI[Recensitus fuit ad duos cl. duos rm. et ad gr. r. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, 18 inter Homilias 50.]. De Elia et vidua Sareptana. HIDE APPARATUS

1 [Opera pietatis nunc temporis exercenda.] Dominus Deus noster nolens aliquem nostrum perire, excolens Ecclesiam suam velut agrum suum, quaerens fructum de arboribus suis, antequam tempus securis adveniat, cum necesse erit [Mss., cui necesse erit.] infructuosas arbores amputare, non cessat admonere, ut cum tempus est, et cum Dei adiutorio in nostra potestate consistit, bona opera faciamus. Cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. Nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno Dei, Frange esurienti panem tuum; quia non invenies esurientem. Nemo dicturus est, Vesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. Nemo dicturus est, Suscipe peregrinum [Isai. LVIII, 7], ubi omnes in patria sua vivent. Nam modo sumus inde peregrini. Nemo dicet, Visita aegrum, ubi est sanitas sempiterna. Nemo dicet, Sepeli mortuum, ubi mors moritur. Ista omnia pietatis officia in vita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. In isto autem tempore, ut noverimus quantum nobis commendat Deus opera misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit; ut cum fiunt hic amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna tabernacula [Luc. XVI, 9]: id est, ut cum servis Dei, qui dum iugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi qui habent mundi divitias, eleemosynam largiuntur, quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem habere mereantur in vita aeterna [Sic aliquot Mss. Alii vero cum editis, ut cum servi Dei pii, dum iugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi . . . . . merebuntur in vita aeterna.].
2 [Elias ad pauperem viduam pascendus cur mittitur. Mandare Deus quomodo intelligitur.] Hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo audivimus. Numquid Deus defecerat pascere servum suum Eliam? Nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi panem afferebat corvus mane, et ad vesperam carnes? Ostendit ergo Deus quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos suos: et tamen ut posset eum religiosa vidua pascere, fecit eum egere. Egestas animae sanctae in abundantiam versa est animae religiosae. Non poterat Elias de misericordia Dei dare sibi, quod lagunculae dedit? Videtis nempe, et manifestum est, quod aliquando servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa vidua nihil habebat: quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem, colligere duo ligna: et tunc eam vidit Elias. Tunc eam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quaerebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiae: et quia duo ligna crucem faciunt, quaerebat moritura, unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur ad eam quod audivit: narrat illa dispositionem suam, morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Dominus dixerat Eliae, Vade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandavi viduae, ut pascat te? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in aure, sed in corde. Numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum est ei, Haec dicit Dominus, Venturus est ad te esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi: inopiam noli timere; ego supplebo quod dederis? Hoc ei dictum non legimus. Nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus, et praenuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui in cogitationibus loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae viduae mulieris. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus mandaverit vermi, ut rederet radicem cucurbitae [Ionae IV, 7]. Quid est, Mandavit, nisi, Cor praeparavit? Inspiratione itaque Domini, vidua illa mulier cor praeparatum habebat ad obediendum. Talis venerat, talis cum Elia loquebatur. Qui erat in Elia ut praeciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi prius fac de egestate tua; non deficient divitiae tuae. Patrimonium enim viduae, modicum erat farinae et modicum olei: hoc modicum non defecit. Quis habet talem villam [Editi mendose habebant, viduam. Et paulo infra, in conclavi pendebat. Uterque locus emendatur ad manuscriptos.]? Libenter vidua servum Dei esurientem pascebat, quia patrimonium eius in clavo pendebat. Quid felicius hac paupertate? Si hic talia recipit, qualia in fine sperabit?
3 [Bonorum operum merces non isto tempore speranda.] Ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo seminamus speremus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus; secundum illud quod scriptum est, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 6]. Illud enim pro signo factum est, non pro dono. Nam si vidua illa quod pavit hominem Dei, hic recepit, non est magnum quod seminavit; quia non magnam segetem messuit. Temporale est quod accepit, non deficientem farinam, nec diminutum oleum, quousque daret Deus pluviam super terram [III Reg. XVII]. Ac sic tunc magis coepit egere, quando dignatus est Deus pluere: tunc enim laboratura erat, exspectatura agri fructus et collectura. Quando autem non pluebat, victus eius de facili veniebat. Signum hoc ipsum quod Deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae vitae, ubi merces nostra deficere nescit. Farina nostra Deus erit. Quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in aeternum [Sic in manuscriptis. At in editis, per illos non defecit dies, sic ille dies non deficiet in aeternum.]. Talem mercedem speremus, quando bona facimus: ne forte aliquis vestrum tentetur tali cogitatione, ut dicat, Pascam aliquem servum Dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, et in cupa mea semper vinum inveniam. Noli hoc hic quaerere. Semina securus, messis tua serius veniet, tardius veniet: sed cum venerit, finem non habebit.



Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO X. De iudicio Salomonis inter duas mulieres meretrices. <<<     >>> SERMO XII. De eo quod scriptum est in Iob, cap. I, 6, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum, etc., et de eo quod in Evangelio dicitur, Matth. V, 8, Beati qui puro sunt corde. quoniam ipsi Deum videbunt: contra Manichaeos .
monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.44 > ad Romanos, 12 > 11