monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMONIS VIII,. De decem plagis et decem praeceptis, FRAGMENTUM . <<<     >>> SERMO X. De iudicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.

SERMO IX[Collatus est cum codicibus bd. c. cs. cl. e. fl. g. gr. m. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, 96 de Tempore.]. De decem Chordis [A Possidio notatus hic sermo est in Indiculo, cap. 8, atque ab Eugypio et Floro citatus.]. HIDE APPARATUS

1 Dominus et Deus noster misericors et miserator, longanimis et multum misericors, et verax; quam largiter praerogat misericordiam in praesenti saeculo, tam severe minatur iudicium in futuro saeculo. Verba quae dixi scripta sunt, et divinis auctoritatibus [Nonnulli Mss., auctoribus.] continentur, quia, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors, et verax [Psal. CI, 8, ] [et CXLIV, 8]. Multum delectat omnes peccatores et amatores saeculi huius, quia misericors et miserator Dominus, quia longanimis et multum misericors. Sed si amas tam multa mitia [Plures Mss., tam multam misericordiam. Quidam cum Am., tam multa initia. Morel, Element. Critic. pagg. 183, 184, censet legendum, tam mulsa initia. M.], time ibi et ultimum quod ait, Et verax [Vid. Tractatum 33 in Ioan.]. Si enim nihil aliud diceret, nisi, Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors; quasi iam converteres te ad securitatem et impunitatem, et ad licentiam peccatorum; faceres quod velles, utereris saeculo, vel quantum tibi permitteretur, vel quantum tibi libido iussisset: et si quis te bene admonendo obiurgaret atque terreret, ut cohiberes te ab immoderato fluxu eundo post concupiscentias tuas, et deserendo Deum tuum; inter medias voces obiurgantis obsisteres, impudenti quidem fronte, veluti audita divina auctoritate, et legeres de libro dominico: Quid me terres de Deo nostro? Ille misericors est, et miserator et multum misericors. Ne talia homines dicerent, unum verbum addidit in fine, quod ait, Et verax; et excussit laetitiam male praesumentium, et induxit timorem dolentium. Gaudeamus ad misericordiam Domini; sed timeamus ad iudicium Domini. Parcit, dum tacet [Plerique Mss. et Am.: Parcit, sed non tacet. Subaudi, in verbo.]. Tacet, sed non semper tacebit [Isai. XLII, 14]. Audi dum non tacet in verbo, ne non tibi vacet audire dum non tacebit in iudicio.
2 Modo enim licet tibi causam tuam componere. Ante ultimum iudicium Dei tui compone causam tuam. Non est unde praesumas; cum ille venerit, nec falsos testes adduces, quibus ille fallatur, nec patronum fraudulentis circumventionibus et linguosis artibus adhibebis, nec ambies aliquo modo, ut iudicem possis corrumpere. Quid ergo agis apud talem iudicem, quem nec fallere, nec corrumpere poteris? Et tamen est quod agas. Tunc enim ipse erit iudex causae tuae, qui modo testis est vitae tuae. Clamavimus, et laudavimus: componamus causam nostram. Qui testis est operum nostrorum [Aliquot Mss., vestrorum.], ipse testis est vocum istarum: non sint inanes, convertantur ad gemitum. Tempus est concordandi cum adversario tuo cito. Tam longanimis est Deus videndo iniqua et non puniendo, ut tamen cito sit futurum iudicium. More quippe humanae vitae prolixum est, quod Deo breve est. Sed et ipsi saeculo et humano generi quod longe videtur, quid consolatur? Numquid si totius generis humani ultimus dies longe est, uniuscuiusque dies ultimus longe est? Hoc dico, ex Adam multi anni evoluti sunt, multi anni fluxerunt, et deinceps fluent; non quidem tam multi, sed tamen usque in finem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt: longum videtur quod restat (quanquam non erit tantum, quantum transactum est), et tamen ex transacto praeterito tempore, sperandus est reliqui temporis finis. Fuit tunc quidam dies qui diceretur hodiernus, ex illo usque ad hunc hodiernum; nonne quidquid futurum fuit, praeteritum factum est? Tale habetur, ac si non fuerit. Sic erit quidquid restat extremum. Sed sit et hoc longum, sit prolixum, quantum putaveris, quantum dixeris, quantum cogitaveris, quantum tibi non format Scriptura; sed fingit cogitatio, quantum vis diem iudicii prolonga; numquid ultimum diem tuum, id est, vitae tuae, quo exiturus es de corpore hoc, producturus es in longum? Sit tibi senectus certa, si potest: cui autem potest? Nonne ex quo incipit homo vivere, iam potest et mori? Possibilitatem mortis initium vitae facit. In hac terra et in genere humano ille solus mori nondum potest, qui nondum coepit vivere. Incertus ergo dies tanquam quotidianus sperandus est. Si autem tanquam quotidianus sperandus est incertus dies, componatur cum adversario, dum est tecum in via. Via enim vocatur haec vita, per quam omnes transeunt; et non recedit iste adversarius.
3 Quis est autem iste adversarius? Adversarius iste non est diabolus: nam nunquam te hortaretur Scriptura, ut cum diabolo concordares. Est ergo alius adversarius, quem sibi homo facit adversarium: nam ille si adversarius esset, tecum in via non esset. At hic est [Am. et plures Mss., ad hoc est Nonnulli, adhuc est.] tecum in via, ut concordet tecum. Scit enim quia nisi in via secum concordaveris, iam tradet te iudici, iudex autem ministro, minister in carcerem [Matth. V, 25]. Eloquia ista evangelica sunt, recordantur nobiscum, vel qui legerunt, vel qui audierunt. Ergo quis est adversarius? Sermo Dei. Sermo Dei adversarius tuus est. Quare adversarius est? Quia contraria iubet, quam tu facis. Dicit tibi, Unus est Deus tuus; unum Deum cole. Tu vis dimisso uno Deo tanquam legitimo viro animae, fornicari per multa daemonia: et quod est gravius, non quasi aperte deserens et repudians, sicut apostatae faciunt; sed tanquam manens in domo viri tui admittis adulteros: id est, tanquam christianus non dimittis Ecclesiam, consulis mathematicos, aut aruspices, aut augures, aut maleficos; quasi de viri domo non recedens adultera anima, et manens in eius coniugio fornicaris. Dicitur tibi, Ne accipias in vanum nomen Dei tui. Ne existimes creaturam esse Christum, quia pro te suscepit creaturam: et tu contemnis eum qui aequalis est Patri, et unum cum Patre [Sic melioris notae Mss. Alii vero cum editis, et unus cum Patre.]. Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum: non quomodo Iudaei observant sabbatum carnali otio; vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas. Melius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile, quam in theatro seditiosus existeret: et melius feminae eorum die sabbati lanam facerent, quam toto die in maenianis [Editi, in Neomeniis. Verius aliquot Mss., in moenianis. Sic enim in Ioan. Evang., tract. 3, n. 19: «Quanto melius feminae eorum lanam facerent, quam illo die in maenianis saltarent?» De sabbati vero observatione similia reperies, Enarr. 2 in Psalmum 32, serm. 1, n. 6; et in Psalmum 91, n. 2.] suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter sabbatum, in spe futurae quietis, quam tibi promittit Dominus. Quisquis enim propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit; tamen si ad fidem promissae quietis id refert, nondum quidem sabbatum habet in re, sed habet in spe. Tu autem ad hoc vis requiescere, ut labores; cum ad hoc debeas laborare, ut requiescas. Dicitur tibi, Honora patrem tuum et matrem tuam. Tu autem contumeliam irrogas parentibus, quam non vis pati a filiis tuis. Dicitur tibi, Non occides. Tu autem occidere vis inimicum tuum: et ideo forte non facis, quia times iudicem hominem, non quia cogitas Deum. Ignoras quia ille testis est cogitationum? Illo vivo quem vis mori, te homicidam tenet in corde. Dicitur tibi, Non moechaberis [Exod. XX, 1-14]: id est, non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et non vis hoc reddere uxori: et cum debeas in virtute praecedere uxorem, quoniam castitas virtus est; tu sub uno impetu libidinis cadis, et vis uxorem tuam victricem esse, tu victus iacens: et cum tu caput sis uxoris tuae, praecedit te [Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., praecedet te.] ad Deum, cuius caput es. Vis domum tuam capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est vir: ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus. Si caput est vir, melius debet vivere vir, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam; ut illa imitetur virum, et sequatur caput suum. Quomodo caput Ecclesiae Christus est, et hoc iubetur Ecclesiae ut sequatur caput suum, et ut per vestigia ambulet capitis sui: sic uniuscuiusque domus habet caput virum, et tanquam corpus [Sic Am. et aliquot Mss. At Er. et Lov., et tanquam carnem.] feminam [Ephes. V, 23]. Quo caput ducit, illuc debet corpus sequi. Quare ergo vult caput ire, quo non vult ut corpus sequatur? Quare vult ire vir, quo non vult ut uxor sequatur? Haec iubendo sermo Dei adversarius est. Nolunt enim homines facere quod vult sermo Dei. Et quid dicam, quia adversarius est sermo Dei, quoniam iubet? Timeo ne ego ipse adversarius sim quibusdam, quia haec loquor. Quid ad me pertinet? Fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas hominum. Nam qui nolunt castitatem servare uxoribus suis (et abundant tales), nolunt me ista dicere. Sed velint nolint, dicturus sum. Si enim vos non exhortor ut cum adversario concordetis, ego cum illo in lite remanebo. Qui vobis iubet ut faciatis, ipse nobis iubet ut loquamur. Si non faciendo quod iubet ut faciatis, adversarii eius estis; non dicendo quod iubet ut dicamus, adversarii eius remanebimus.
4 Numquid in caeteris, quae supra dixi, multis immoratus sum? Hoc enim praesumimus de Charitate vestra, quia unum Deum colitis. Hoc praesumimus de fide catholica, quae in vobis est, quia Filium Dei aequalem creditis Patri: nec in vanum accipitis nomen Domini Dei vestri, ut putetis creaturam esse Filium Dei. Quoniam omnis creatura vanitati subiecta est [Rom. VIII, 20]. Sed creditis eum aequalem Patri esse, Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Deum, per quod facta sunt omnia, lumen de lumine, coaeternum illi qui genuit, unum cum illo qui genuit; et hoc Verbum creditis assumpsisse creaturam, de virgine Maria assumpsisse mortalitatem, et passum fuisse pro nobis: ea legimus, et credimus, ut salvemur. Nec in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis. Novi enim omnium Christianorum mentes de saeculo futuro cogitare. Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea christianus est, ut id quod in fine Deus promittit, accipiat, nondum christianus est. Neque in eo immoratus sum, ubi dicit sermo Dei, Honora patrem tuum et matrem tuam. Multi enim honorant parentes, et raro invenimus parentes conquerentes de improbitate filiorum; quamvis non desint: sed tamen quam raro fit, tam breviter monendum fuit. Nec in eo ubi dictum est, Non occides, immorari volui: non enim credo esse hic turbam homicidarum. Illud vero malum late serpens plus occupavit, et in eo vehementius irritatur adversarius ille, qui ideo clamat, ut sit aliquando amicus. Querelae quotidianae sunt, quanquam ipsae feminae iam nec audent conqueri de viris suis. Ita invadens omnia consuetudo pro lege observatur, ut iam et mulieribus forte persuasum sit, licere hoc viris, non licere mulieribus. Solent enim audire adductas mulieres esse ad forum, quae forte cum servis inventae sunt: adductum virum ad forum, quia inventus est cum ancilla sua, nunquam audierunt; cum sit par peccatum. In peccato pari innocentiorem facit videri virum, non divina veritas, sed humana perversitas. Et si forte hodie acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam, et liberius murmurantem, cui iam videbatur quia licebat viro et audivit in Ecclesia quia non licet viro: si ergo passus fuerit uxorem suam liberius iam, ut dixi, murmurantem, et dicentem sibi, Non licet quod facis; simul audivimus, christiani sumus, quod a me exigis, redde mihi: fidem tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus; et si me fallis, non fallis eum cuius sumus, non fallis eum qui nos emit. Haec atque huiusmodi audiens ille, quae non solet, dum non vult in se fieri sanus, in me fit insanus, irascitur, maledicit; fortassis etiam dicat, Quomodo factum est ut huc ille veniret [Hinc facile intelligas sermonem ab Augustino habitum esse in aliena ecclesia, forte apud Carthaginenses: certe quidem apud homines ludis deditos et spectaculis, a quibus passim revocat infra.], aut uxor mea ipso die in ecclesiam procederet? Et hoc credo quod in cogitatione sua dicat: nam libere erumpere in vocem non audet, nec ante solam uxorem suam. Fortassis enim si eruperit, et hoc dixerit, potest illa respondere, et dicere: Quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? Certe coniuges sumus: cum lingua tua discordas, mecum concorditer quomodo vivere poteris? Nos, fratres, pericula vestra intuemur, non voluntates vestras attendimus: nam et medicus si voluntatem aegri attendat, nunquam illum curat. Quod non est faciendum, non fiat: quod prohibet Deus, non fiat. Qui Deo credit, ab ipso audit quod dicimus. Certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut vel huc non veniremus, si ista dicturi eramus; vel quia iam venimus, non ea diceremus.
5 Nudiustertiano die memini me dixisse Sanctitati vestrae, quia si citharoedi essemus, aut huiusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis vestrae, quae iam quaesumus ut relinquatis, tenuissetis nos, ut daremus vobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. Quare ambularemus delectati vanis canticis nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris? Talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti enervantur, et decidunt a virtute, defluentes in turpitudinem; et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. Melius ergo nos amara vobis cantamus ad tempus, quae postea dulcescant in vobis. Nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus: imo non faciatis, si nos dicimus: si autem omnibus ille dicit, qui neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria misericordiae ipsius, ut et nos neminem timeamus; omnes audivimus, omnes faciamus, omnes cum nostro adversario concordemus.
6 Putate me citharoedum esse [Duo Mss.: Putate me diem dedisse, putate me citharaedum esse, etc.]; quid vobis possum amplius canere? Ecce psalterium fero, decem chordas habet: hoc vos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui; chorus meus vos fuistis. Nonne vos paulo ante cantastis, Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi [Psal. CXLIII, 9]? Ipsas decem chordas modo percutio. Quare amara est vox psalterii Dei? Psallam tibi in psalterio decem chordarum. Non vobis hoc canto, quod vos non faciatis. Decalogus enim Legis decem praecepta habet: quae decem praecepta sic sunt distributa, ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad homines. Tria ad Deum, quae iam dixi: Unus est Deus noster, ei nullam similitudinem [Plerique Mss., et nullam similitudinem.] debemus facere, et non fornicari post Deum, qui unus est: quia Deus [Sic Mss. Editi vero, qui Deus.] et Christus Filius Dei unum est cum Patre. Et ideo non debet a nobis accipi in vanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam, per quem facta sunt omnia: quia ipse unus Deus, Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei, requies nobis sempiterna promittitur. Inde modo pignus accepimus. Sic enim dicit Apostolus: Qui dedit nobis pignus Spiritum [Pauciores Mss.: Spiritus.] [II Cor. I, 22]. Si pignus accepimus, ut incipiamus in Domino et in Deo nostro tranquilli esse, ut simus in Deo nostro mites, simus in Deo patientes; erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in aeternum quieti; quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem pertinentem ad donum Spiritus sancti. Tertium itaque praeceptum de sabbato, quod diximus, quod carnaliter Iudaei celebrant, nos spiritualiter agnoscamus. Nam quia Spiritus sanctus dicitur [Editi: Spiritus sanctus septiformis dicitur. Vox, septiformis, abest a manuscriptis et abesse debet, quando hic docet Augustinus tertium praeceptum de sabbati requie pertinere ad Spiritum sanctum, atque septimum diem, quod sabbatum est, idcirco sanctificatum fuisse a Deo, quia Spiritus dicitur sanctus.], propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus. Non ibi habes nominatam sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur, Requievit Deus ab operibus suis. Non enim fatigatus erat Deus, ut diceretur, Requievit Deus ab operibus suis [Gen. II, 3]: sed in illo verbo tibi laboranti requiem promisit; ut quia fecit omnia bona valde, et sic dicitur, Requievit Deus, intelligas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia superiora quae dicta sunt, id est, dies superiores habent vesperam: septimus iste dies non habet vesperam, ubi Deus sanctificavit requiem. Dicitur ibi, Factum est mane, ut inciperet ipse dies. Non dictum est, Factum est vespere, ut finiretur dies: sed dictum est, Factum est mane, ut fieret sine fine dies. Sic incipit ergo requies nostra, quasi mane: sed non finitur, quia in aeternum vivemus. Ad hanc spem quidquid facimus si facimus, sabbatum observamus. Ipsa est tertia chorda huius decalogi, id est, psalterii decachordi: in tribus enim chordis ad Deum pertinent praecepta.
7 Si diceretur nobis, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et de proximo nostro nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. Quia vero addidit Dominus, Et diliges proximum tuum tanquam te ipsum; et contexuit dicens, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]: tota Lex in duobus praeceptis est, in dilectione Dei et dilectione proximi; ad duo itaque praecepta, id est, ad dilectionem Dei et proximi pertinet decalogus. Ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia Deus est Trinitas. Ad alterum vero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo vivatur inter homines. Nam ipse numerus septenarius, tanquam septem chordarum, incipit ab honore parentum: Honora patrem tuum et matrem tuam [Exod. XX, 12]. Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et haec vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parere [Am. Er. et Mss., parcere. Sic etiam Eugypius.] poterit? Honora patrem tuum et matrem tuam. Et dicit Apostolus: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum [Ephes. VI, 2]. Quomodo primum, quando quartum est mandatum, nisi quia in septenario numero est primum? Ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. Nam ideo duae tabulae Legis datae sunt. Deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta Legis [Exod. XXXI, 18] (quod est psalterium decem chordarum); tria in una tabula ad Deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. In altera ergo tabula primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam. Secundum, Non moechaberis. Tertium, Non occides. Quartum, Non furaberis. Quintum, Non falsum testimonium dices. Sextum, Non concupisces uxorem proximi tui. Septimum, Non concupisces rem proximi tui. Haec iungamus illis tribus ad dilectionem Dei pertinentibus [Id. XX, 1-17], si in psalterio decem chordarum volumus cantare canticum novum.
8 Attendat enim Charitas vestra, ut dicam quod Dominus suggerit. Accepit Legem populus Iudaeorum istam in decalogo: non observavit. Et quicumque obtemperabant, timore obtemperabant poenae, non amore iustitiae: portabant psalterium, non cantabant. Cantanti enim voluptas est, timenti onus est. Ideo vetus homo aut non facit, aut timore facit; non amore sanctitatis, non delectatione castitatis [Plerique Mss., dilectione castitatis. Mox tres Mss., non temperantia charitatis. Lov., non temperantiae, etc. Sequimur Am. Er. et plures Mss.], temperantiae, charitatis, sed timore. Vetus enim homo est; et vetus homo canticum vetus cantare potest, non novum. Ut autem cantet canticum novum, sit novus homo. Quomodo autem possit esse novus homo, audi, non me, sed Apostolum dicentem, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum. Et ne quis putaret, cum dixit, Exuite, vos, veterem hominem, et induite novum; aliquid deponendum esse et aliquid accipiendum, cum de mutando praeciperet homine, subiecit et ait, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem [Ephes. IV, 22-25]. Hoc est quod ait, Exuite veterem hominem, et induite novum: hoc dixit, Mutate mores. Saeculum diligebatis, Deum diligite: nugatoria iniquitatis, temporales voluptates diligebatis; proximum diligite. Si dilectione facitis, canticum novum cantatis: si timore facitis, facitis tamen; portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis: si autem nec hoc facitis, proiicitis ipsum psalterium. Melius est vel portare, quam proiicere: sed rursus, melius cum voluptate cantare, quam cum onere portare. Nec pervenit ad canticum novum, nisi iam cum voluptate cantans. Nam qui portat cum timore, adhuc in vetustate est [Mss., adhuc in vetere est.]. Et quid est quod dico, fratres, attendite. Non concordavit cum adversario suo, qui cum timore adhuc facit: timet enim ne veniat Deus, et damnet illum. Nam nondum delectat castitas, nondum illum delectat iustitia; sed iudicium Dei formidans, a factis temperat: non concupiscentiam ipsam damnans, quae saevit in eo. Nondum illum delectat quod bonum est: nondum ibi habet suavitatem, ut cantet canticum novum; sed de vetustate poenas timet: nondum concordavit cum adversario.
9 Tales enim homines, plerumque supplantantur tali cogitatione, ut dicant sibi: Si fieri posset, non nobis minaretur Deus, non talia per Prophetas suos diceret, quae homines deterrerent; sed antequam [Particula antequam, abest ab Am. et a Mss.] veniret, daret omnibus indulgentiam, ignosceret omnibus, postea veniret, neminem mitteret in gehennas. Iam quia iniquus est, iniquum vult Deum. Vult te Deus facere similem sui, et conaris tu Deum facere similem tui. Placeat tibi ergo Deus qualis est, non qualem illum esse vis. Perversus enim es, et talem vis Deum qualis es, non qualis est. Si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. Placeat tibi Deus qualis est, ama qualis est: non te ipse amat qualis es, sed odit te qualis es. Ideo tui miseretur, quia odit te qualis es, ut faciat te qualis nondum es. Faciat te, dixi, qualis nondum es. Nam illud tibi non promittit, quia faciet te qualis est. Nam eris qualis est, sed ad quemdam modum; id est, imitator Dei velut imago, sed non qualis imago est Filius. Nam etiam imagines in hominibus diversae sunt. Filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est quod pater eius, quia homo est sicut pater eius. In speculo autem imago tua non hoc est quod tu. Aliter est enim imago tua in filio, aliter in speculo: in filio est imago tua secundum aequalitatem substantiae; in speculo autem quantum longe est a substantia, et tamen est quaedam imago tua, quamvis non talis, qualis in filio tuo secundum substantiam. Sic in creatura, non hoc est imago Dei, quod est in Filio, qui hoc est quod Pater, id est, Verbum Dei per quod facta sunt omnia. Recipe ergo similitudinem Dei, quam per mala facta amisisti. Sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est, aliter in filio: nam imago et imago est; sed aliter impressa est in nummo, aliter in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris: sic et tu nummus Dei es, ex hoc melior, quia cum intellectu et cum quadam vita nummus Dei es, ut scias etiam cuius imaginem geras, et ad cuius imaginem factus sis: nam nummus nescit se habere imaginem imperatoris. Ergo ut dicere coeperam, odit te Deus qualis es, sed amat te talem qualem te esse vult: et ideo ille te ut muteris hortatur. Concorda cum illo, et incipe primo bene velle, et odisse te qualis es: hoc sit tibi initium concordiae cum sermone Dei, ut incipias primo tu odisse te qualis es. Cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit Deus, incipis iam ipsum diligere Deum qualis est.
10 Aegrum attendite. Aeger aegrotantem se odit qualis est: inde incipit concordare cum medico. Quia et medicus odit eum qualis est: nam ideo vult sanum esse, quia odit eum febrientem: et est medicus febris persecutor, ut sit hominis liberator. Sic avaritia, sic libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas spectaculorum, febres sunt animae tuae, debes illas odisse cum medico: ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter audis quod iubet medicus, libenter facis quod iubet medicus, et proficiente iam sanitate incipiunt etiam delectare praecepta. Quam onerosus est cibus aegris quando reficiuntur: et peiorem horam deputant aegri refectionis suae, quam suae accessionis; et tamen cogunt se concordantes cum medico, et quamvis inviti et obluctantes vincunt se ut aliquid accipiant. Quanta aviditate sani maiora percepturi sunt, unde aegri minora vix accipiunt? Sed unde hoc factum est? Quia oderant febrem suam, et cum medico concordaverunt, et simul persequebantur febrem medicus et aegrotus. Cum ergo et nos talia dicimus, non odimus nisi febres vestras: imo in nobis ipse sermo Dei febres vestras odit [Sic Mss. Editi vero ferebant, imo in nobis ipsis sermo Dei febres nostras odit.], cum quo concordare debetis. Nam nos quid sumus, nisi liberandi vobiscum, sanandi vobiscum?
11 Modo non me intueamini, sed sermonem Dei. Nolite irasci medicamento vestro; non inveni enim aliud qua transirem. Veni ad quintam chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid praetermissurus eram quintam? Imo assidue percussurus. In illa enim video iacere totum pene genus humanum, in illa video plus laborare [Cisterciensis Ms., debeo plus laborare.]. Ipsam percutiendo quid dico? Nolite moechari post uxores vestras, quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire vos, quo eas sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini, quando dicitis: Numquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo. Vis ut dicat uxor tua tibi: Numquid eo ad virum alienum? Ad servum meum eo. Dicis: Non est uxor aliena, ad quam vado. Numquid vis dicatur tibi: Non est vir alienus, ad quem vado? Absit ut dicat hoc illa. Melius enim dolet te, quam imitatur te. Illa enim casta et sancta femina et vere christiana, quae dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter charitatem; non ideo non vult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. Nam si propterea non facit, ut tu non facias; si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat, quia iubet ille; etsi fornicatur vir, castitatem femina illa Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit vir, quia nec dignus est, si talis est: loquitur ergo ille interius, et dicit, et filiam suam consolatur huiusmodi verbis: De iniuriis viri tui torqueris, quid tibi enim fecit? Dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli eum putare caput tuum, sed me Deum tuum [Editi, sed time me Deum tuum. Verbum, time, abest a Mss.]. Nam si et in eo quod male facit caput est, et secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae Christum: huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum, absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa; quia nunquam est absens, cui debet ut non peccet.
12 Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum adversario. Nec amara sunt quae dico; aut si amara sunt, curant. Potio ista si amara est, accipiatur: quia in periculo sunt viscera, amara est, bibatur. Melius est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in visceribus. Mutate ergo vos. Quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. Nolite dicere: Non potest fieri. Foedum est, fratres mei, turpe est, ut vir dicat non posse fieri quod facit femina. Scelus est, ut vir dicat: Non possum. Quod potest femina, vir non potest? Quid enim, illa carnem non portat? Prior a serpente decepta est. Castae uxores vestrae ostendunt vobis fieri posse quod non vultis facere, et dicitis fieri non posse! Sed forte dices, ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam verecundiae et pudoris illius magnum munimentum. Multae custodiae faciunt feminam castiorem, virum castum faciat ipsa virilitas. Nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. Illa erubescit viro, tu non erubescis Christo? Tu liberior, quia fortior: quia facile vincis, ideo tibi commissus es. Super illam et diligentia viri, et terror legum, et consuetudo morum, et verecundia maior: et Deus super te, tantum Deus. Invenis enim facile pares viros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. Et tanta est perversitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. Ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam perversam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. Si quis inter vos faciat homicidium, quod avertat Deus, pellere illum vultis de patria, et continuo, si fieri potest, excludere. Si quis faciat furtum, odistis illum, nec videre vultis. Si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec vobis homo videtur. Si quis concupiscat alienas res, raptor et iniustus deputatur. Si quis volutatur eum ancillis suis, amatur, blande accipitur; convertuntur vulnera in ioca. Si quis autem existat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat; erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse virum. Ad hoc delapsa est humana perversitas, ut vir habeatur victus a libidine, et vir non habeatur victor libidinis. Triumphantes exsultant, et non sunt viri: iacent prostrati, et viri sunt? Si spectares, ille tibi videretur fortior [Am.: Si spectabas in amphitheatro, si exspectabas, ut ille tibi videretur fortior, etc.], qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam?
13 Sed quia dissimulatis a pugna interiore [Plures Mss., ad pugnam introire.], et delectant vos pugnae exteriores, ideo non vultis pertinere ad canticum novum; ubi dicitur, Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum [Psal. CXLIII, 1]. Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas facis in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus vestrae ad praelium, et digiti vestri ad bellum. Non est hoc in spectaculis vestris. In illis spectaculis non id est venator, quod citharista; aliud agit venator, aliud citharista: in spectaculo Dei unum est. Tange easdem decem chordas, et feras occides, utrumque simul facis. Tangis primam chordam, qua unus colitur Deus; cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam, qua non accipis nomen Domini Dei tui in vanum; cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id putaverunt. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis; interficitur crudelior caeteris bestiis amor saeculi huius. Propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem quam promittit Deus. Vide quomodo utrumque simul facis, et chordas tangis, et bestias occidis, id est, et citharista es et venator. Non vos delectant [Sic Am. et aliquot Mss. At Er.: Non nos delectant. Lov.: Non nos delectent.] talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos Redemptoris? Honora patrem tuum et matrem tuam: tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas; cecidit bestia impietatis. Non moechaberis: tangis quintam chordam; cecidit bestia libidinis. Non occides: tangis sextam chordam; cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies: tangis septimam chordam; cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices: tangis octavam chordam; cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui: tangis nonam chordam; cecidit bestia adulterinae cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui: tangis decimam chordam; cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Tangens chordas decem, quot bestias occidis? Nam multa capita sunt sub istis capitibus. In singulis chordis non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. Sic ergo canticum novum cum amore, non cum timore cantabis.
14 Noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Iam nosti pretium tuum, iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas; imo quem manduces, quem bibas. Abstine te a fornicationibus. Ne forte mihi dicas: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo: nec illud praeceptum violo, quo dictum est, Non moechaberis; quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio: nec illud praeceptum violo, ubi dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Qui ad publicam vado, in quod praeceptum incurro? Non invenimus chordam, quam tangamus? non invenimus chordam? Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat [Pauciores Mss., Non habemus quo nervo ligemus fugitivum istum, ut non fugiat. Am., Non fugiet. Paulo post Er. et plures Mss., sed amet te. Non enim ligamentum, etc., omissis verbis, et non erit, etc. At Lov., sed amet se, et non erit, etc. Denique Am. caret particula, se.], habet unde ligetur: sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. Non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis invenimus. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicuti audivimus, ut diligamus Deum et proximum: et duo illa ad unum illud. Unum est autem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris [Tob. IV, 16]. Ibi continentur decem, ibi continentur duo.
15 Sed dicis: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo: si occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem non deferam, quando volo ut deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo: si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo; nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat: si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo: cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi Deo. Intelligat Sanctitas vestra. Etenim, Quod fieri tibi non vis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. Quomodo pertinet ad duo praecepta? Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas: si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factus est homo quam Deus? Ergo quomodo, inquit, facio ipsi Deo? Corrumpis te ipsum. Et unde iniuriam facio Deo, quia corrumpo me ipsum? Unde facit tibi iniuriam, qui voluerit forte lapidare tuam tabulam pictam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns? Si quis illam lapidet, nonne in te id contumelia est? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis; attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes; et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cuius imaginem violasti? Postremo Deus qui scit quid tibi utile sit, qui vere sic suos servos gubernat ad utilitatem illorum, non ad suam; non enim indiget servis quasi ad adiutorium, sed tu indiges Domini auxilio: ipse ergo Dominus qui scit quid tibi sit utile, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc iussit, hoc praecepit, ne per illicitas voluptates corruat templum eius, quod esse coepisti. Numquid hoc ego dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Hoc dicit Christianis, hoc dicit fidelibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus [I Cor. III, 16, 17]? Videtis quomodo minatur? Non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? Certe facis [Am. Er. et Germanensis Ms., certe non facis.] alicui quod pati non vis. Non est ergo qua evadatur: tenetur ille, qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum, aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. Quia Deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. Facis enim iniuriam gratiae ipsius, domui [Mss., dono. Am., domo.] ipsius.
16 Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: servi tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit: vis ut tibi serviat cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus es? Ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo tuo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia. Cantate ergo in psalterio decem chordarum canticum novum. Ut autem cantetis canticum novum, estote homines novi. Diligite iustitiam: habet pulchritudinem suam. Ideo non vultis illam videre, quia aliud amatis. Nam si aliud non amaretis, eam utique videretis. Quare illam videtis [Lov., non videtis. Abest., non, ab editis aliis et a Mss.], quando illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo exigitur; tunc videtur, quando ab altero expetitur: quando de te exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicut lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat illam tibi servus tuus. Si tibi illam exhibuerit, laudas servum, et praedicas eum, et dicis: Praeclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum habeo. Quod laudas in servo, non exhibes Domino: et eo sceleratius, quia vis ut meliorem habeas tu servum, quam te Deus. Iubet Deus servo tuo, ut bonus sit erga te. Quomodo iubet uxori tuae, ut etsi tu moechaberis, non moechetur: sic iubet servo tuo, ut etsi tu non servis Domino tuo, serviat tibi. Sed hoc totum vide ut ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus ille quod tibi servit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene servit, et fideliter servit, et pure te diligit, Deo debet, non tibi. Iustum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad quem et ille attendit, ut serviat tibi. Imple ergo quod dictum est, Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris [Tob. IV, 16]. Sed ipsum alii cum dicis, utrumque attende et proximum et Deum. Canta in psalterio decem chordarum, canta canticum novum: concorda cum sermone Dei, cum est tecum in via. Concorda cum adversario tuo cito, ne cum discordia venias ante iudicem. Si facis quod audis, concordasti cum eo: si autem non facis, rixaris cum eo, et nondum composuisti quousque facias.
17 Ut autem concordetis, abstinete vos a detestabilibus corruptelis et a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab aruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacrilegiis [Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., a sacrilegis.]; abstinete vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quae delectationes saeculi subrepunt in animam; exercete vos in misericordia, exercete vos in eleemosynis, in ieiuniis, in orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt nisi subrepere in animam, propter fragilitatem humanam. Noli illa contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. Attendite, fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat: sed et plerumque bestiae minutae multae necant. Si proiiciatur quisquam in locum pulicibus plenum, numquid non moritur ibi? Non sunt quidem maiores: sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt; cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae: si arenae amplius in navem mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae: nonne flumina implent, et domos deiiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis: Et quis potest sine istis? Ne hoc diceres (quia vere nemo potest [Ita nonnulli Mss. Alii vero cum Er., quae habere nemo potest. Lov., quae habere nemo non potest.], Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit contra remedia. Quae sunt remedia? Eleemosynarum, ieiuniorum, orationum: ipsa sunt tria. Ut autem verum dicas in oratione, perfectae implendae sunt eleemosynae. Quae sunt perfectae eleemosynae? Ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet; et cum te laedit aliquis, ignoscas illi.
18 Sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et eleemosynis quotidianis mundanda sunt. Ad illa maiora scelera non sufficiunt quotidianae eleemosynae, ut ea mundent. Aliud est ubi mutes vitam, aliud est ubi toleres vitam. Illa mutanda est [Aliquot Mss., illa vitanda est.]: si moechus eras, noli esse moechus: si fornicator eras, noli fornicari: si homicida, noli esse homicida: si ibas ad mathematicum et ad caeteras pestes sacrilegas, iam desine. Arbitraris haec, nisi fieri desinant, quotidianis eleemosynis posse mundari? Illa dico quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur, ut est verbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in huiusmodi nugas quotidianas. In ipsis concessis peccata sunt. Cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, iam peccatum est. Ad hoc etenim ducitur uxor: nam id etiam tabulae indicant, ubi scribitur, Liberorum procreandorum causa. Quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit, volueris, iam peccatum est: et ipsa talia peccata quotidianae eleemosynae mundant. In ipsis alimentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum, et amplius accipis quam necesse est, peccas. Quotidiana sunt ista quae dico: sed tamen peccata sunt; et non sunt levia, quia plura. Quia vero quotidiana et plurima, timenda est ruina multitudinis, etsi non magnitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, quotidianis eleemosynis posse mundari. Sed facite eleemosynas, et nolite cessare. Attendite vitam vestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico.
19 Et cum facis eleemosynam, non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ille Pharisaeus. Sed tamen quid ibi dixit? Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo [Luc. XVIII, 12]. Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tantum pro nobis pretium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum Pharisaeus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum [Matth. V, 20]. Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te iubeat Deus facere. Metiris te de comparatione peioris, non de iussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis: sed quia gaudetur [Sic Am. Er. et Mss. At Lov., gaudetis. Et paulo infra, ut ad modica gaudeat.] ad quaedam minima opera vestra (quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis blandimini de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non habuit, aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te iubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus saecularibus non vobis sufficiunt quos praecessistis, sed vultis esse divites, aequales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in eleemosynis habetur modus. Hic dicitur, Iam usquequo facio? et illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum: sed paucitas praecedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchaeus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus [Luc. XIX, 8]. Sed optare cogimur. ut attendatur saltem ille Pharisaeus, qui omnium quae possidebat decimas dabat.
20 Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub imagine pietatis augere pecuniam. Filiis meis servo: magna excusatio, Filiis meis servo. Videamus: servat tibi pater tuus, servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et nullus facturus est praecepta Dei. Quare non illi potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo? Qui te fecit, ipse te pascit ex his quae fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis filios tuos patrimonio tuo [Sic potiores Mss. At Lov., filiis tuis patrimonium tuum.], quam Creatori tuo. Et mentiuntur quidem homines. Mala est [Hic apud Lov. additur, inquiunt; quod ab Am. Er. et Mss. abest.] avaritia: palliare se volunt nomine pietatis, et dealbare, ut quasi propter filios videantur servare homines, quod propter avaritiam servant. Nam ut noveritis quia sic plerumque contingit, dicitur de quoquam: Quare non facit eleemosynam? Quia servat filiis suis. Contingit ut amittat unum: si propter filios servabat, mittat post illum partem suam. Quare illam tenet in sacculo, et illum relinquit ab animo? Redde illi quod suum est, redde quod illi servabas. Mortuus est, inquit. Sed praecessit ad Deum, pars ipsius pauperibus debetur; illi debetur, ad quem perrexit; Christo debetur, ad ipsum enim perrexit: et ipse dixit, Qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit; et qui uni ex minimis istis non fecit, mihi non fecit [Matth. XXV, 40, 45]. Sed quid dicis? Servo fratribus ipsius. Si viveret ille, non erat cum suis fratribus divisurus? O fides mortua! Mortuus est enim filius tuus? Quidquid dicas, mortuo debes quod vivo servabas. Mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei servo fratribus ipsius. Sic credis quia mortuus est? Si pro illo Christus mortuus non est, mortuus est ipse: si autem est in te fides, vivit filius tuus. Vivit prorsus; non decessit, sed praecessit. Qua fronte venturus es ad filium tuum qui praecessit, cui praecedenti non mittis partem suam in coelum? An non potest mitti in coelum? Potest prorsus. Audi ipsum Dominum dicentem, Thesaurizate vobis thesauros in coelo [Id. VI, 20]. Si ergo ille thesaurus melius custoditur in coelo, numquid tunc non mittendus [Sic Mss. Editi vero, tunc mittendus; sublata particula, non.] est filio, quando si missus fuerit, non peribit? Tenebitur hic ubi potest perire, non mittitur illuc ubi Christus est custos? Certe ea quae hic tenes, et non vis mittere post filium tuum, quibus commendas? Actoribus tuis commendas illius partem qui praecessit, et Christo non commendas ad quem praecessit? An idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus Christus?
21 Videtis, fratres, quia mendacium est quod dicunt homines, Filiis meis servo. Mendacium est, fratres mei, mendacium est: avari sunt homines. Vel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum erubescunt tacere quod sunt: fundant, vomant in confessione quod portant. Pectus premitur crapula iniquitatis; evomat eam confessio: sed non canino more redeatur ad vomitum. Estote christiani. Valde parum est vocari christianos. Quanta donatis histrionibus? quanta donatis venatoribus? quanta turpibus personis? Donatis eis qui vos occidunt. Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas vestras: et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritiae est: quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te Deus, nec profusum vult. Collocare te vult quae habes, non proiicere. Certatis quis vincat in peius, non datis quis sit peior. Et dicitis: Christiani sumus. Ad favorem populi proiicitis res vestras, contra iussa Christi [Plerique Mss. omittunt, Christi. Et quidam eius loco habent, Dei.] tenetis res vestras. Ecce non iubet Christus, rogat Christus, eget Christus. Esurivi, dicit Christus, et non dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 42]. Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit, et meteres vitam aeternam. Nolite pigri esse et male securi. Mores emendate, peccata redimite. Et cum haec feceritis, Deo gratias agite, a quo accepistis bene vivere. Et sic ei gratias agite, ut non insultetis his qui nondum bene vivunt; sed eos ipsos moribus vestris hortemini. Haec faciendo, habetis perfectam, quantum in hac vita potest, iustitiam. Conversantes in bonis operibus, in orationibus, in ieiuniis, in eleemosynis propter minuta peccata, et abstinendo vos ab illis magnis peccatis, concordatis cum adversario: et securi dicitis in oratione, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Id. VI. 12]. Habetis enim quod quotidie vobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis. Sic ambulando securi in via non timebitis latrocinia diaboli: quia Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit, per quam ducit ad patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies: ubi et ipsa misericordiae opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo illic sabbatum sabbatorum; ut quod hic desideramus, ibi inveniamus. Amen.



Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMONIS VIII,. De decem plagis et decem praeceptis, FRAGMENTUM . <<<     >>> SERMO X. De iudicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.
monumenta.ch > Augustinus > 9