monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO V. De luctatione Iacob cum angelo . Habitus paulo ante Pascha. <<<     >>> SERMO VII. De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .

SERMO VI[Emendatus est ad cl. r. v. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 17.]. De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo [Possidius in Indiculo, cap. 8, sermonem hunc videtur indicare isto titulo: «De virga conversa in serpentem, et manu colorata, et aqua in sanguinem.»]. HIDE APPARATUS

1 [Quomodo Deus Moysi apparuit.] Cum sanctae lectiones legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione, quae nobis recitata est, animo intendimus, et ea quae Dominus suggerit, breviter cum vestra Sanctitate participare curamus: ne carnaliter accipientes divina mysteria, non solum non proficiatis, sed etiam deficiatis. Occurrit enim primo aspectibus nostris ex illa lectione divina, quod Deus apparuit Moysi. Apparere autem per substantiam suam, sicuti est, nonnisi mundis cordibus dignatur. Sic enim scriptum est in Evangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Oculis autem corporalibus sanctorum si quando Deus voluit apparere, non per se ipsum, sed per creaturam visibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit; vel per vocem sonantem auribus, vel per ignem oculis, vel per angelum in aliqua visibili specie apparentem, sed personam Dei gestantem. Sic intelligimus, fratres, apparuisse Moysi Deum. Non enim maiestas illa, quae fecit coelum et terram, et quae regit universum mundum, cui semper inhaerent Angeli contemplando eius pulchritudinem puris mentibus [Vox, mentibus, quae omissa in editis fuerat, restituitur ex Ms. Colbertino.], oculis mortalibus hominis potuit apparere, nisi assumpta visibili et sensibili creatura, quae ad istos oculos visibiles corporis pertinet: quandoquidem et ipsa Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, humanis oculis non appareret, nisi humanam carnem assumeret.
2 [Moysi Deus per angelum apparuit.] Quomodo ergo Verbum Dei, id est, Filius Dei, ut appareret oculis, carnem assumpsit; sic semper Deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura visibili apparere dignatus est. Nam apertissime habes in Actibus Apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo [Act. VII, 30]. Numquid ista Scriptura vera, et illa falsa est? aut illa vera, et ista falsa est? Sed quid? Si christiani sumus, si bene credimus; ambae sunt verae. Si ergo ambae sunt verae, quomodo hic Deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille Spiritus [Sic Mss. At editi: Si ergo ambae sunt verae, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia illa specie? Qui in Actibus, etc.], qui in Actibus Apostolorum dixit apparuisse angelum, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit Deus? Illa declaratio, expositio est obscuritatis huius: ne intelligeres Deum per se ipsum apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit Deus per creaturam, angelum. Sic quid miraris quia dicitur, cum apparet angelus, Dixit Deus; et vocavit Deus Moysen, et accessit ad locum; et dixit Dominus ad Moysen? Quia non attenditur templum angelus, sed inhabitator angeli. Ipse enim angelus templum Dei erat. Si enim dignatur in homine habitare et loqui, ut quando propheta loquitur, dicatur, Dixit Deus; quanto magis per angelum? Et cum dicitur, Dixit Deus per Isaiam, quid erat Isaias? Nonne homo portans carnem, natus de patre et matre, sicuti omnes nos? Et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? Haec dicit Dominus [Isai. L, 1]. Quomodo ergo Deus, si Isaias, nisi quia Deus per Isaiam? Sic et hic loquente angelo dicitur Deus loqui. Quare, nisi quia per angelum Deus?
3 [Dei apparitio quare in rubo facta.] Advertite itaque soluta quaestione etiam istud, in cuius rei signum videtur factum, quod in rubo apparuit: et rubus non comburebatur, non incendebatur: et apparebat tanquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinae? Si enim consumpsisset ignis spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Iudaeis, consumpsisset peccata illorum, et Lex illa finiret iniquitates ipsorum. Si enim sic ignis in rubo, quomodo Lex in Iudaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Iudaeorum: sic ignis hic non cremavit spinas, quomodo Lex non cremavit peccata.
4 [Nomen Dei.] Loquitur autem Dominus ad Moysen (iam illa nostis, et non diutius vos tenere debemus, propter angustias temporis): Ego sum qui sum: Misit me qui est. Cum enim quaereret nomen Dei, hoc dictum est: Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Quid est hoc? o Deus, o Domine noster, quid vocaris? Est vocor, dixit, Quid est, Est vocor? Quia maneo in aeternum, quia mutari non possum. Ea enim quae mutantur, non sunt, quia non permanent. Quod enim est, manet. Quod autem mutatur, fuit aliquid, et aliquid erit: non tamen est, quia mutabile est. Ergo incommutabilitas Dei isto vocabulo se dignata est intimare, Ego sum qui sum.
5 [Aliud nomen Dei.] Quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: Et dixit Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob; hoc mihi nomen est in sempiternum? Quomodo illac vocor hoc, quia sum; et ecce hac aliud nomen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Quia quomodo est Deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam, et dignatus est ipse Filius Dei mutabilem carnem suscipiendo, manens id quod Verbum Dei est, venire et subvenire homini. Induit ergo se carne mortali ille qui est, ut dici posset, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III, 15].
6 [Signa data Moysi.] Deinde signa iam attendite, quae signa dedit Moysi, cum diceret, Si mihi dixerit populus, Non te misit Deus: quibus signis ostendam quia misisti me? Dictum est, Proiice virgam, quam habes in manu tua: proiecitque virgam, et factus est serpens, et exhorruit Moyses. Ait iterum Dominus, Apprehende caudam eius, apprehendit, et facta est virga sicut erat. Dedit et aliud signum: Mitte manum in sinum: et misit eam. Produc eam: produxit, et facta est alba sicut nix, id est, leprosa. Color enim albus in cute humana vitiosus est. Mitte illam in sinum iterum: misit, et recepit colorem suum. Dedit ei tertium signum: Tolle aquam de flumine, et funde in aequalem locum: tulit et fudit, et conversa est in sanguinem. In his signis audiet te populus: si in primo non exaudierit, in secundo autem et in tertio audiet [Mss., in secundo aut in tertio audiet.] [Id. IV, 1-9].
7 [Quid significet virga: quid serpens.] Nos ea quae significant, quantum Deus adiuvat, tendamus edicere. Virga regnum significat; serpens, mortalitatem. A serpente enim homini mors propinata est. Ipsam mortem Dominus dignatus est assumere. Virga ergo veniens in terram, serpentis speciem habuit; quia regnum Dei, quod est Christus Iesus, venit ad terram. Mortalitate indutus est, quam infixit in cruce. Novit autem Sanctitas vestra quia quando populus ille in eremo cervicatus et superbus murmurasset adversus Deum, coepit morderi a serpentibus, et ipsis morsibus cadere. Misericordia sua dedit Deus remedium, quod remedium praesentem quidem sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. Ait Moysi: Suspende serpentem aeneum in media eremo in ligno, et dic populo, Quicumque fuerit percussus, serpentem istum intueatur. Et percussi homines intuebantur serpentem, et sanabantur [Num. XXI, 8, 9]. Et attestatur Dominus in Evangelio tali signo. Nam cum Nicodemo loqueretur, ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam [Ioan. III, 14 ] [et 15]. Sed hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum. Ergo, fratres, ipsa est mortalitas, quae suscepta est a Domino, quam necesse est habere corpus eius, cuius est caput homo in coelo. Ita Ecclesia mortalitatem habet, quod vulnus inflictum est per suasionem serpentis. Debemus enim mortem peccato primi hominis: sed per eam ad vitam [Ms. Colbertinus, sed postea ad vitam.] perveniemus aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum. Sed quando venit ad vitam, et redit ad regnum? In fine saeculi. Nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum revocaret.
8 [Quid manus et sinus Moysi: quid aqua.] Quid illa manus? Certum est quia et illa manus populum ipsum significat. Sinus hominis quid est? Sinus Moysi secretum Dei. Cum esset homo in secreto Dei, incolumis erat, et bono colore. Exiit a secreto Dei, progressus est Adam de paradiso, offenso Deo, et factus est vitiosus. Facta est ergo manus illa alba: sed rediit ad sinum, per sinum Domini nostri Iesu Christi, et recepit colorem. Quid autem illa aqua? Aqua illa significat sapientiam. Saepe enim posita est aqua in similitudinem sapientiae: et dictum est, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]. Sed aqua illa sapientia, quae in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit Verbum carnem factum et habitantem in nobis? Utique ostendit. Omnia ergo futuri populi [Sic aliquot Mss. At editi, futuri saeculi.], signa sunt et mysteria de Domino nostro Iesu Christo. Et si qua alia sunt in veteribus Libris sacramenta, sive illa intelligamus; sive non intelligamus, quaerentem desiderant, non reprehendentem. Petamus ergo, quaeramus et pulsemus, ut aperiatur nobis. Illis futura praedicta sunt sacramenta: nos praesentia videmus in Ecclesia [In Editis additur: Conversi ad Dominum, etc., quod ab est a Mss.].



Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO V. De luctatione Iacob cum angelo . Habitus paulo ante Pascha. <<<     >>> SERMO VII. De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
monumenta.ch > Augustinus > 6