monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XXIII. <<<     >>> XXV.

CAPUT XXIV. HIDE APPARATUS

0 De nocturnis avibus; in primis de lusciniae incubantis cantu: de noctua, vespertilione et gallo; unde nonnulla ad nostros mores accommodantur.
84 Sed quid hoc est? Dum sermonem producimus, ecce tibi iam et nocturnae aves circumvolant, et in eo ipso in quo finiendum sermonem admonent, sui quoque assumendam commemorationem producunt. Repetunt diversae aves aviaria sua, quas vesper nocte cogit decedere, et se in latibulis suis abdunt, canoro occasum diei carmine prosequentes; ne immunes abeant gratiarum, quibus creatorem suum omnis creatura collaudat.
85 Habet etiam nox carmina sua, quibus vigilias hominum mulcere consuevit; habet et noctua suos cantus. Quid autem de luscinia dicam, quae pervigil custos cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate solatur; ut mihi videatur haec summa eius esse intentio, quo possit non minus dulcibus modulis, quam fotu corporis animare ova quae foveat. Hanc imitata tenuis illa mulier, sed pudica, in [Mss. quinque, intusum. Totidem, et edit. Cost. et quaedam Paris., incussum.] usum molae lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis parvulis non deesse, nocturno cantu moestum paupertatis mulcet affectum. Et quamvis suavitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis.
86 Noctua ipsa quemadmodum magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem; et quo fuerit nox obscurior, eo contra usum avium caeterarum inoffensos exercet volatus. Exorto autem die, et circumfuso splendore solis, visus eius hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. Quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad videndum, videre non soleant, et visus sui officio solis fungantur in tenebris. De cordis oculis loquor, quos habent sapientes mundi, et non vident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur, et coeli alta se videre credunt, describentes radio mundum, mensuram acris ipsius colligentes. Porro autem a fide devii, perpetuae caecitatis tenebris implicantur, habentes in proximo diem Christi et lumen Ecclesiae, et nihil videntes aperiunt os quasi scientes omnia, acuti ad vana, hebetes ad aeterna, et longae disputationis [Amerb. et Erasm., anfractu prudentes, inscii propriae inscitiae. Caecitatem, etc.] anfractu prodentes inscitiae propriae caecitatem. Itaque dum cupiunt subtilibus evolare sermonibus, quasi noctuae in lumine evanuerunt.
87 Vespertilio animal ignobile a vespere nomen accepit. Est autem volatilis, eademque quadrupes, et dentibus utitur, quos in aliis avibus reperire non soleas. Parit ut quadrupedia, non ova, sed pullos viventes. Volitat in aere avium more; sed crepusculo vespertino [Mss. aliquot, consuevit offendi.] consuevit offundi. Volitat autem non aliquo pennarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa velut pennarum volatu circumfertur atque [Rom. edit., vagatur. Ex Bas. scilicet, apud quem, ἐπιπολάζει.] vegetatur. Habet et illud hoc vile animal, quod sibi invicem adhaerent, et quasi in speciem botryonis ex aliquo loco pendent: ac si se ultima quaeque laxaverit, omnes resolvuntur. Quod fit quodam munere charitatis, quae difficile in hominibus huius mundi reperitur.
88 Est etiam galli cantus suavis in noctibus; nec solum suavis, sed etiam utilis, qui quasi bonus cohabitator et dormientem excitat, et sollicitum admonet, et viantem solatur, processum noctis canora significatione protestans. Hoc [Confer sodes hunc locum cum hymno diei dominicae ad Laudes.] canente latro suas relinquit insidias; hoc ipse lucifer excitatus oritur, coelumque illuminat; hoc canente moestitiam trepidus nauta deponit, omnisque crebro vespertinis flatibus excitata tempestas et procella mitescit; hoc canente devotus affectus exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat; hoc postremo canente ipsa Ecclesiae petra culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret, negando contraxerat. Istius cantu spes omnibus redit, aegris levatur incommodum, minuitur dolor vulnerum, febrium flagrantia mitigatur, revertitur fides lapsis, Iesus titubantes respicit, errantes corrigit. Denique respexit Petrum, et statim error abscessit: pulsa est negatio, secuta confessio. Quod non fortuito accidisse, sed ex sententia Domini lectio docet. Sic enim scriptum est, quia dixit Iesus ad Simonem: Non cantabit gallus, priusquam me ter abneges [Matth. XXVI, 34]. Bene fortis in die Petrus, nocte turbatur; et ante galli cantum labitur, et labitur tertio; ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque [Mss. aliquot et edit. Am. ac Pet., nutatione turbatum.] mutatione turbatum. Idem tamen post galli cantum fit fortior, et iam dignus quem Christus aspiciat: oculi enim Domini super iustos. Agnovit venisse remedium, post quod iam errare non posset: et in virtutem ab errore mutatus, amarissime flevit; ut lacrymis suis deleret errorem.



Ambrosius, Hexaemeron, 5, XXIII. <<<     >>> XXV.
monumenta.ch > Ambrosius > 24